라틴어 문장 검색

alii ruunt ad portas, alii obsaeptis itineribus super vallum saliunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 579:1)
ibi vero, quo longius ab hoste aberant et quia sub lucem pabulatum lignatumque et praedatum quidam dilapsi fuerant, neglecta magis omnia ac soluta invenere, arma tantum in stationibus posita, milites inermes aut humi sedentes accubantesque aut obambulantes ante vallum portasque.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 582:1)
itaque nequaquam resisti in portis potuit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 583:2)
intra portas concursu ex totis castris ad primum clamorem et tumultum facto atrox proelium oritur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 583:3)
visebantur enim ab externis ad portam Capenam dedicata a M. Marcello templa propter excellentia eius generis ornamenta, quorum perexigua pars comparet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 596:1)
pavoris tamen plus ex re nova atque inopinata iniectum est, et in perculsum hostem equites invecti fugam stragemque eorum usque ad portas fecerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 53:2)
adveniens cum castellum Galatiam praesidio vi pulso cepisset, in circumsedentis Capuam se vertit, praemissisque nuntiis Capuam, quo tempore castra Romana adgressurus esset, ut eodem et illi ad eruptionem parati portis omnibus sese effunderent,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 60:2)
altera in parte castrorum iam inpulsi erant Campani Punicumque praesidium et sub ipsa porta Capuae quae Volturnum fert pugnabatur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 77:1)
neque tam armati inrumpentibus Romanis resistebant, quam porta ballistis scorpionibusque instructa missilibus procul hostis arcebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 78:1)
magna vis tamen hostium ante portam est caesa, ceteri trepidi in urbem conpulsi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 79:3)
in hoc tumultu Fulvius Flaccus porta Capena cum exercitu Romam ingressus, media urbe per Carinas Esquilias contendit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 130:1)
inde egressus inter Esquilinam Collinamque portam posuit castra.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 130:2)
placuit consules circa portas Collinam Esquilinamque ponere castra;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 131:4)
ibi stativis positis ipse cum duobus milibus equitum ad portam Collinam usque ad Herculis templum est progressus atque, unde proxime poterat, moenia situmque urbis obequitans contemplabatur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 132:2)
transgressus Anienem tria milia passuum ab urbe castra posuit, postremo ad moenia ipsa et ad portas accessit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 185:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION