라틴어 문장 검색

sic ista dicendi celeritas nec in sua potestate est nec satis decora philosophiae, quae ponere debet verba, non proicere, et pedetemptim procedere.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 40 7:2)
Deinde blanditus est ipse, ut procederem longius.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 46 1:1)
Sed ad rabiem nos cogunt pervenire deliciae, ut quicquid non ex voluntate respondit, iram evocet.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 47 19:4)
tamen repositum in animo nostro desiderium loca interdum familiaria evocant nec extinctum memoriam reddunt, sed quiescentem inritant, sicut dolorem lugentium, etiam si mitigatus est tempore, aut servulus familiaris amisso aut vestis aut domus renovat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 49 1:1)
Erumpebat interdum magnus clamor laudantium, sed quem rerum magnitudo evocaverat, non sonus inoffense ac molliter orationis elapsae.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 52 11:4)
Cum iam eo processissent, ut mea nihil interesset, utrum irem an redirem, primum aequalitas illa, quae me corruperat, periit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 53 2:1)
parsimonia tamen et eorum, quae aviditatem evocant, modus et diligens sui tutela perduxit illum ad senectutem multis prohibentibus causis.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 58 30:2)
Hoc animo tibi hanc epistulam scribo, tamquam me cum maxime scribentem mors evocatura sit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 61 2:1)
sine his procedere ars non potest.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 65 13:6)
Constantia non habet, quo procedat, non magis quam fiducia aut veritas aut fides.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 9:3)
cum ad virtutem ventum est, utraque par est et quae per laeta procedit et quae per tristia.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 19:5)
Paulatim fastidium tuum illo usque procedet, ut ex duobus aeque iustis ac prudentibus comatum et crispulum malis.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 25:3)
Omnes hi aeque fuere mortales, etiam si mors aliorum longius vitam passa est procedere, aliorum in medio flore praecidit, aliorum interrupit ipsa principia.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 42:2)
Quotiens processeris, in ipso transitu aliqua, quae renovent cupiditates tuas, tibi occurrent.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 69 2:4)
Itaque inchoatus et ad summa procedens cultorque virtutis, etiam si adpropinquat perfecto bono, sed ei nondum summam manum inposuit, ibit interim cessim et remittet aliquid ex intentione mentis.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 71 28:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION