라틴어 문장 검색

nam ista mihi et cum Antiocho saepe et cum Aristo nuper, cum Athenis imperator apud eum deversarer, dissensio fuit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 22:5)
sē suōsque vehementer reprehendit, quod imperātōrem prōdidissent tergumque vertissent.
(옥스포드 라틴 코스 3권, Quīntus Athēnās fugit15)
imperātōre mortuō quid factūrus erat? caput saltem servāverat;
(옥스포드 라틴 코스 3권, Quīntus Athēnās fugit16)
Una igitur in tota civitate fabula erat, solum illud affulsisse verum pudicitiae amorisque exemplum omnis ordinis homines confitebantur, cum interim imperator provinciae latrones iussit crucibus affigi secundum illam casulam, in qua recens cadaver matrona deflebat.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 111:6)
At non Lichas risit, sed iratum commovens caput Si iustus inquit imperator fuisset, debuit patris familiae corpus in monumentum referre, mulierem affigere cruci.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 113:2)
Sic, imperator, oculi exstillescant mei, Si vidi aut tetigi.
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Pompeius Magnus et eius miles: Quam difficile sit hominem nosse.9)
Titinius Capito ab imperatore nostro impetravit, ut sibi liceret statuam L. Silani in foro ponere.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 17 1:2)
Ante lucem ibat ad Vespasianum imperatorem - nam ille quoque noctibus utebatur -, inde ad delegatum sibi officium.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 5 9:1)
Quod ego in senatu cum ad rationem et loci et temporis ex more fecissem, bono civi convenientissimum credidi eadem illa spatiosius et uberius volumine amplecti, primum ut imperatori nostro virtutes suae veris laudibus commendarentur, deinde ut futuri principes non quasi a magistro sed tamen sub exemplo praemonerentur, qua potissimum via possent ad eandem gloriam niti.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 18 1:2)
Nam cum forte de bonis iuvenibus apud Nervam imperatorem sermo incidisset, et plerique me laudibus ferrent, paulisper se intra silentium tenuit, quod illi plurimum auctoritatis addebat;
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 17 8:1)
Idem apud imperatorem Nervam non minus fortiter.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 22 4:4)
De huius nequitia sanguinariisque sententiis in commune omnes super cenam loquebantur, cum ipse imperator:
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 22 6:1)
Quod quidem paulisper cum magna sua laude intermisit et posuit, a Corellio nostro ex liberalitate imperatoris Nervae emendis dividendisque agris adiutor assumptus.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 31 4:1)
quamquam fossa quam providentissimus imperator fecit exhaustus, premit valles, innatat campis, quaque planum solum, pro solo cernitur.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 17 2:1)
Fortem te et hilarem, imperator optime, et privatim et publice opto.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 1 2:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION