라틴어 문장 검색

Si fornicaris tu, Israel, non delinquat saltem Iuda; et nolite ingredi in Galgala et ne ascenderitis in Bethaven neque iuraveritis: "Vivit Dominus".
(불가타 성경, 호세아서, 4장15)
Revertetur in terram Aegypti, et Assur ipse rex eius, quoniam noluerunt converti.
(불가타 성경, 호세아서, 11장5)
Inter vestibulum et altare plorent sacerdotes ministri Domini et dicant: "Parce, Domine, populo tuo et ne des hereditatem tuam in opprobrium, ut dominentur eis nationes ". Quare dicent in populis: " Ubi est Deus eorum "?
(불가타 성경, 요엘서, 2장17)
Noli timere, terra; exsulta et laetare, quoniam magna Dominus operatus est.
(불가타 성경, 요엘서, 2장21)
Nolite timere, animalia regionis, quia germinaverunt pascua deserti, quia lignum attulit fructum suum, ficus et vinea dederunt divitias suas.
(불가타 성경, 요엘서, 2장22)
Et dixit unusquisque ad collegam suum: " Venite, et mittamus sortes, ut sciamus quare hoc malum sit nobis ". Et miserunt sortes, et cecidit sors super Ionam.
(불가타 성경, 요나서, 1장7)
In Geth nolite annuntiare, lacrimis ne ploretis, in Bethleaphra in pulvere volutamini.
(불가타 성경, 미카서, 1장10)
Nunc quare clamas clamore magno? Numquid rex non est in te, aut consiliarius tuus periit, quia comprehendit te dolor sicut parturientem?
(불가타 성경, 미카서, 4장9)
Quare ostendisti mihi iniquitatem et malitiam vides? Et vastitas et violentia est coram me, et facta est contentio, et iurgium exoritur.
(불가타 성경, 하바쿡서, 1장3)
Mundi sunt oculi tui, ne videas malum; et respicere ad iniquitatem non poteris. Quare respicis super inique agentes et taces, devorante impio iustiorem se?
(불가타 성경, 하바쿡서, 1장13)
In die illa dicetur Ierusalem: " Noli timere, Sion; ne dissolvantur manus tuae!
(불가타 성경, 스바니야서, 3장16)
Verbum quod pepigi vobiscum, cum egrederemini de terra Aegypti, et spiritus meus stat in medio vestrum; nolite timere.
(불가타 성경, 하까이서, 2장5)
Et noluerunt attendere; et opposuerunt dorsum rebelle et aures suas aggravaverunt, ne audirent.
(불가타 성경, 즈카르야서, 7장11)
Et erit: sicut eratis maledictio in gentibus, domus Iudae et domus Israel, sic salvabo vos, et eritis benedictio. Nolite timere; confortentur manus vestrae.
(불가타 성경, 즈카르야서, 8장13)
et non sum misertus, sic conversus cogitavi in diebus istis, ut benefaciam Ierusalem et domui Iudae; nolite timere.
(불가타 성경, 즈카르야서, 8장15)

SEARCH

MENU NAVIGATION