라틴어 문장 검색

ita tamen, quod in statu mentis humanae pollet bipertita condicio, nam sicut animae humanitus licet ratiocinantes, hebetes tamen pigrioresque prudentum acutarumque calcantur ingenio, ita si quae sunt, quae sola naturali sapientia vigent, hae peritarum se meritis super-veniri facile concedunt.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Philagrio suo salutem 8:4)
nam, si ceteris nobilium studiorum artibus repudiatis sola te propagandae rei familiaris urtica sollicitat, licet tu deductum nomen a trabeis atque eboratas curules et gestatorias bratteatas et fastos recolas purpurissatos, is profecto inveniere, quem debeat sic industrium quod latentem non tam honorare censor quam censitor onerare.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Syagrio suo salutem. 3:2)
tantumne a te ipso ipse tu discrepas, ut totus in desidiae iura concesseris, quo peragrante secreta regionum fabulosarum prius defuit actio laboris quam fatigationis intentio?
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Trygetio suo salutem. 2:4)
"attamen hunc, quem maesta mihi solacia linquis, hunc saltem sub corde tene et concede precanti hoc solum, pariat ne quid tibi barbara coniunx, ne qua det indignos Thetidi captiva nepotes."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권 1:139)
"neve exercere protervas gymnadas aut lustris nemorum concede vagari, intus ale et similes inter seclude puellas;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권150)
"quemcumque hominum divumque dedisti, uritur, at quondam lacrimis et supplice dextra et votis precibusque virum concede moveri, o genetrix:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, epithalamion in Stellam et Violentillam33)
"Parcarum fila tenebo extendamque colus - duram seio vincere Mortem - , avertam luctus et tristia damna vetabo teque nihil laesum viridi renovabo senecta concedamque diu iuvenes spectare nepotes, donec et hic sponsae maturus et illa marito, rursus et ex illis soboles nova grexque protervus nunc umeris inreptet avi."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, Hercules Surrentinus Pollii Felicis71)
cumque horrida supra aequora curarum socius procul Itala rura linqueret, hic molles Campani litoris oras et Diomedeas concedere iussus in arces atque hospes, non exsul, erat.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, consolatio ad Claudium Etruscum59)
iam trux ad Arctos Parrhasias hiems concessit altis obruta solibus, iam pontus ac tellus renident in Zephyros Aquilone fracto.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 4권, ode lyrica ad Septimium Severum2)
his tibi pro meritis famam laudesque benignas iudex cura deum nulloque e vulnere tristem concessit, raperis.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in patrem Suum92)
veniam concedite, manes, fas dixisse, pater:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in patrem Suum97)
"clausa arbutei sub cortice libri membra tepent, suadetque leves cava fistula somnos, et pecori commune solum, sed fata nec illum concessere larem:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권201)
"infandum natae concessit honorem, adcelerate fugam, tuque, o mea digna propago, hac rege, virgo, patrem, gemini qua bracchia muri litus eunt:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권114)
"umquam effugies, seu tu pavidi ferus incola luci, sive deis, utinamque deis, concessa voluptas, non, si consertum super haec mihi membra Giganta subveheres."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권212)
valiant Inachidae memores, sustentant livida nati bracchia et inventae concedunt plangere matri.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권39)

SEARCH

MENU NAVIGATION