라틴어 문장 검색

ex eo plebiscito C. Licinius praetor consuluit senatum, quem quaerere ea rogatione vellet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 219:2)
neque tamen M. Popilius reverti Romam audebat, ne causam diceret adverso senatu, infestiore populo, apud praetorem, qui de quaestione in se proposita senatum consuluisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 222:1)
his utrimque auditis senatus, de postulatis Carthaginiensium consultus responderi ita iussit:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 245:1)
si in animum inducerent, ut ex aequo foedus fieret, et se visurum quid sibi faciendum esset, et illos credere e re publica consulturos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 262:2)
singulis enim civitatibus de se ipsis consulendi potestatem facturos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 399:3)
in Perrhaebiam inde ducit, et inter Azorum et Dolichen stativa habuit ad consulendum rursus, quam potissimum capesseret viam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 22:1)
itaque designatos extemplo sortiri placuit provincias, ut, cum utri Macedonia consuli cuique praetori classis evenisset sciretur, ii iam inde cogitarent pararentque quae bello usui forent, senatumque consulerent, si qua de re consulto opus esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 207:1)
sed cum suadere consulenti nemo auderet, remittitur Antigonus qui nuntiaret quinque milium equitum opera tantum uti regem, non tenere multitudinem aliam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 324:2)
unum imperatorem in exercitu providere et consulere quid agendum sit debere, nunc per se, nunc cum iis quos advocaverit in consilium;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 421:1)
si committere se iudicio non auderet, liberaret religione templum ac sibimet ipse consuleret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 51:1)
ideo in secundis rebus nihil in quemquam superbe ac violenter consulere decet nec praesenti credere fortunae, cum quid vesper ferat incertum sit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 81:3)
de prodigiis deinde nuntiatis senatus est consultus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 178:1)
sed et praetor novo maloque exemplo rem ingressus erat, quod non ante consulto senatu, non consulibus certioribus factis de sua unius sententia rogationem ferret, vellent iuberentne Rhodiis bellum indici, cum antea semper prius senatus de bello consultus esset, deinde ex auctoritate patrum ad populum latum,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 232:1)
ego Teresiam coniectorem advocabo et consulam quid faciundum censeat;
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 5, scene 1117)
ne ille edepol tergo et cruribus consuluit haud decore.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 2, scene 43)

SEARCH

MENU NAVIGATION