라틴어 문장 검색

sed nunc postea quam sum ingressus res eas quas tecum simul didici mandare monumentis philosophiamque veterem illam a Socrate ortam Latinis litteris illustrare, quaero quid sit cur cum multa scribas genus hoc praetermittas, praesertim cum et ipse in eo excellas et id studium totaque ea res longe ceteris et studiis et artibus antecedat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 4:4)
itaque ea nolui scribere quae nec indocti intellegere possent nec docti legere curarent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 6:5)
Iam vero physica, si Epicurum id est si Democritum probarem, possem scribere ita plane ut Amafinius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 8:1)
in laudationibus, in his ipsis antiquitatum prooemiis philosophiae scribere voluimus, si modo consecuti sumus.'
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 10:5)
sed ignorare te non arbitror quae contra Philonis Antiochus scripserit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 17:10)
cum enim saepe mecum ageres, ut de amicitia scriberem aliquid, digna mihi res cum omnium cognitione nostra familiaritate visa est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 5:1)
sed ut in Catone maiore, qui est scriptus ad te de senectute, Catonem induxi senem disputantem, quia nulla videbatur aptior persona quae de illa aetate loqueretur, quam eius, qui et diutissime senex fuisset et in ipsa senectute praeter ceteros floruisset;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 5:3)
sed ut tum ad senem senex de senectute, sic hoc libro ad amicum amicissimus scripsi de amicitia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 6:1)
Nihil acute inveniri potuit in eis causis quas scripsit, nihil, ut ita dicam, subdole, nihil versute, quod ille non viderit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 9장 1:3)
sed suavitate ea, qua perfunderet animos, non qua perfri- ngeret, [et] tantum ut memoriam concinnitatis suae, non, quem ad modum de Pericle scripsit Eupolis, cum delectatione aculeos etiam relinqueret in animis eorum a quibus esset auditus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 9장 4:2)
nam quem Thucydides, qui et Atheniensis erat et summo loco natus summusque vir et paulo aetate posterior, tantum morbo mortuum scripsit et in Attica clam humatum, addidit fuisse suspicionem veneno sibi conscivisse mortem:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 11장 1:1)
scriptas- que fuisse et paratas a Protagora rerum inlustrium disputa- tiones, qui nunc communes appellantur loci;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 12장 2:2)
quo neminem umquam melius ullam oravisse capitis causam, cum se ipse defenderet, [se audiente] locuples auctor scripsit Thucy- dides;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 12장 3:3)
deinde, quod Theodorus esset in arte subtilior, in orationibus autem ieiunior, orationes eum scribere aliis coepisse, artem removisse;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 12장 4:2)
similiter Isocratem primo artem dicendi esse negavisse, scribere autem aliis solitum orationes, quibus in iudiciis uterentur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 12장 4:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION