라틴어 문장 검색

De hoc ipso quaesitum venio, et explices velim, quale illud convivium fuerit, a quo te abfuisse propter singularem omnium in te amicitiam non opinor.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, II. 5:3)
M. Varro in libro Rerum humanarum quem de diebus scripsit:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, III. 2:1)
Athenienses autem aliter observare idem Varro in eodem libro scripsit, eosque a solis occasu ad solem iterum occidentem omne id medium tempus unum diem esse dicere:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, III. 4:1)
Dilucide me, inquit, de constitutione Saturnaliorum scripsisse arbitror.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, IV. 7:3)
Quod autem diximus extremam istius vocis syllabam tum per e tum per i scribi, consuetum id veteribus fuit, ut his litteris plerumque in fine indifferenter uterentur, sicut praefiscine et praefiscini, proclive et proclivi.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, IV. 21:1)
Nam Quadrigarius in tertio Annalium ita scripsit:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, V. 6:1)
nunc idem habitus quo argumento transierit in usum nominis paucis explicandum est.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VI. 18:2)
quamvis Varro libro sexto, qui est de sacris aedibus, scribat aedem Saturni ad forum faciendam locasse L. Tarquinium regem, Titum vero Larcium dictatorem Saturnalibus eam dedicasse.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VIII. 1:3)
Nec me fugit Gellium scribere senatum decresse ut aedes Saturni fieret, eique rei L. Furium tribunum militum praefuisse.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VIII. 1:4)
in ditione autem Iunonis sunt omnes Kalendae, unde et Varro libro quinto Rerum divinarum scribit Iano duodecim aras pro totidem mensibus dedicatas:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, IX. 16:4)
Bello Punico cum deessent qui scriberentur, servi pro dominis pugnaturos se polliciti in civitatem recepti sunt, et Volones, qui sponte hoc voluerunt, appellati.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 30:2)
et, ut contentus sim referendo paucarum morem regionum, Arcades annum suum tribus mensibus explicabant, Acarnanes sex, Graeci reliqui trecentis quinquaginta quattuor diebus annum proprium conputabant.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XII. 2:3)
Nam et illi ultimo anni sui mensi superfluos interserebant dies, ut refert Glaucippus qui de sacris Atheniensium scripsit.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIII. 14:3)
Cassius easdem scribit auctores:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIII. 21:2)
Sed hoc arguit Varro scribendo antiquissimam legem fuisse incisam in columna aerea a L. Pinario et Furio consulibus, cui mentio intercalaris ascribitur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIII. 21:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION