라틴어 문장 검색

fama est, defensos acie post busta paterni numinis Herculeos sedem fundasse nepotes, fama minor factis:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권251)
huc victi bellis patriaque a sede fugati, regnorumque inopes scelerumque errore nocentes conveniunt pacemque rogant;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권254)
mox hospita sedes vicit et Oedipodae Furias et funus Olynthi texit et a misero matrem submovit Oreste.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권255)
armari populos tamen armaque ferri ipse iubet pallens, mediaeque in sedibus aulae Eumenidas subitas flentemque Menoecea cernit turbidus impositosque rogis gaudere Pelasgos.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권331)
Scit se peregrinam in terris agere, inter extraneos facile inimicos invenire, ceterum genus, sedem, spem, gratiam, dignitatem in caelis habere.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 1장 2:2)
Novit enim sedem dei vivi;
(테르툴리아누스, Apologeticum, 17장 5:5)
Inventum enim solummodo deum non ut invenerant disputaverunt, ut et de qualitate et de natura eius et de sede disceptent.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 47장 5:1)
pompa praecedens, quorum sit in semetipsa probans de simulacrorum serie, de imaginum agmine, de curribus, de tensis, de armamaxis, de sedibus, de coronis, de exuviis.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 7장 1:4)
Et cum plurimam insulae partem, incipientes ab Austro, possedissent, contigit gentem Pictorum de Scythia, ut perhibent, longis nauibus non multis Oceanum ingressam, circumagente flatu uentorum, extra fines omnes Brittaniae Hiberniam peruenisse, eiusque septentrionales oras intrasse, atque inuenta ibi gente Scottorum, sibi quoque in partibus illius sedes petisse, nec inpetrare potuisse.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. I. 3:3)
Ad hanc ergo usque peruenientes nauigio Picti, ut diximus, petierunt in ea sibi quoque sedes et habitationem donari.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. I. 3:6)
qui duce Reuda de Hibernia progressi, uel amicitia uel ferro sibimet inter eos sedes, quas hactenus habent, uindicarunt;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. I. 3:15)
Cuius anno regni X Gregorius, uir doctrina et actione praecipuus, pontificatum Romanae et apostolicae sedis sortitus rexit annos XIII, menses VI, et dies X. Qui diuino admonitus instinctu anno XIIII eiusdem principis, aduentus uero Anglorum in Brittanniam anno circiter CL, misit seruum Dei Augustinum et alios plures cum eo monachos timentes Dominum praedicare uerbum Dei genti Anglorum.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXIII.3)
Ut idem in Cantia primitiuae ecclesiae et doctrinam sit imitatus, et uitam, atque in urbe regis sedem episcopatus acceperit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXVI.1)
Nec distulit, quin etiam ipsis doctoribus suis locum sedis eorum gradui congruum in Doruuerni metropoli sua donaret, simul et necessarias in diuersis speciebus possessiones conferret.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXVI. 1:12)
Mos autem sedis apostolicae est ordinatis episcopis praecepta tradere, ut omni stipendio, quod accedit, quattuor debeant fieri portiones;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXVII. 1:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION