라틴어 문장 검색

nempe si amicus eius, si propinquus, si denique ipse in aliquod negotium inciderit, ad hunc Secundum recurret aut ad te, Materne, non quia poeta es, neque ut pro eo versus facias;
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 9장 3:1)
nobis satis sit privatas et nostri saeculi controversias tueri, in quibus si quando necesse sit pro periclitante amico potentiorum aures offendere, et probata sit fides et libertas excusata.'
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 10장 8:1)
quod adligati omni adulatione nec imperantibus umquam satis servi videntur nec nobis satis liberi?
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 13장 4:4)
dominum ac servum nullis educationis deliciis dignoscas:
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 20장 2:1)
servos condicionis huius per commercia tradunt, ut se quoque pudore victoriae exsolvant.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 24장 4:5)
frumenti modum dominus aut pecoris aut vestis ut colono iniungit, et servus hactenus paret;
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 25장 1:3)
liberti non multum supra servos sunt, raro aliquod momentum in domo, numquam in civitate, exceptis dumtaxat iis gentibus quae regnantur.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 25장 3:1)
sic Suebi a ceteris Germanis, sic Sueborum ingenui a servis separantur.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 38장 2:2)
servi ministrant, quos statim idem lacus haurit.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 40장 5:2)
alterius manus centuriones, alterius servos vim et contumelias miscere.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 15장 2:3)
nihil per libertos servosque publicae rei, non studiis privatis nec ex commendatione aut precibus centurionem militesve adscire, sed optimum quemque fidissimum putare.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 19장 2:2)
nisi si Gallos et Germanos et (pudet dictu) Britannorum plerosque, licet dominationi alienae sanguinem commodent, diutius tamen hostis quam servos, fide et adfectu teneri putatis.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 32장 1:4)
et quibus deerat inimicus per amicos oppressi.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 2장16)
propinqui audentes, constantes generi, contumax etiam adversus tormenta servorum fides;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 3장3)
multi stulta spe, prout quis amicus vel cliens, hunc vel illum ambitiosis rumoribus destinabant, etiam in Titi Vinii odium, qui in dies quanto potentior eodem actu invisior erat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 12장5)

SEARCH

MENU NAVIGATION