라틴어 문장 검색

varios hic flumina circum fundit humus flores;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA IX. LYCIDAS, MOERIS30)
- et formosus ovis ad flumina pavit Adonis;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA X.15)
Sic omnia fatis in peius ruere ac retro sublapsa referri, non aliter, quam qui adverso vix flumine lembum remigiis subigit, si bracchia forte remisit, atque illum in praeceps prono rapit alveus amni.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 6:9)
Maximus hic flexu sinuoso elabitur Anguis circum perque duas in morem fluminis Arctos, Arctos Oceani metuentis aequore tingui.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 8:9)
Sed tamen et quernas glandes tum stringere tempus et lauri bacas oleamque cruentaque myrta, tum gruibus pedicas et retia ponere cervis auritosque sequi lepores, tum figere dammas, stuppea torquentem Balearis verbera fundae, cum nix alta iacet, glaciem cum flumina trudunt.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 11:10)
inplentur fossae et cava flumina crescunt cum sonitu fervetque fretis spirantibus aequor.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 12:7)
namque aliae nullis hominum cogentibus ipsae sponte sua veniunt camposque et flumina late curva tenent, ut molle siler lentaeque genestae, populus et glauca canentia fronde salicta;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 2:2)
fluminibus salices crassisque paludibus alni nascuntur, steriles saxosis montibus orni;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 7:2)
hinc albi, Clitumne, greges et maxima taurus victima, saepe tuo perfusi flumine sacro, Romanos ad templa deum duxere triumphos.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 8:6)
Adde tot egregias urbes operumque laborem, tot congesta manu praeruptis oppida saxis fluminaque antiquos subter labentia muros.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 8:9)
Sin armenta magis studium vitulosque tueri aut ovium fetum aut urentis culta capellas, saltus et saturi petito longinqua Tarenti et qualem infelix amisit Mantua campum, pascentem niveos herboso flumine cycnos;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 9:8)
rura mihi et rigui placeant in vallibus amnes, flumina amem silvasque inglorius.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 23:4)
illi victor ego et Tyrio conspectus in ostro centum quadriiugos agitabo ad flumina currus.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 1:10)
Saltibus in vacuis pascunt et plena secundum flumina, muscus ubi et viridissima gramine ripa, speluncaeque tegant et saxea procubet umbra.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 6:3)
Sin ad bella magis studium turmasque ferocis, aut Alphea rotis praelabi flumina Pisae et Iovis in luco currus agitare volantis:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 8:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION