라틴어 문장 검색

Propter hec tria quicquid agimus, agere videmur.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 18:6)
Quare hec tria, salus videlicet, venus et virtus, apparent esse illa magnalia que sint maxime pertractanda, hoc est ea que maxime sunt ad ista, ut armorum probitas, amoris accensio et directio voluntatis.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 20:9)
et quando hec tria pure cantare intendit, vel que ad ea directe ac pure secuntur, prius Elicone potatus, tensis fidibus ad supremum, secure plectrum tum movere incipiat.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 52:2)
1. Quia circa vulgare illustre nostra versatur intentio, quod nobilissimum est aliorum, et ea que digna sunt illo cantari discrevimus, que tria nobilissima sunt, ut superius est astructum, et modum cantionarium selegimus illis, tanquam aliorum modorum summum, et, ut ipsum perfectius edocere possimus, quedam iam preparavimus, stilum videlicet atque carmen, nunc de constructione agamus.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 80:1)
4. Tota igitur, scilicet ars cantionis, circa tria videtur consistere:
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 134:1)
et duos habere decet, licet quandoque tres fiant, rarissime tamen.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 142:2)
Possent etenim versus frontem superare carminibus, et sillabis superari, puta si versus duo essent et uterque trimeter, et eptasillaba metra, et frons esset pentametra, duobus endecasillabis et tribus eptasillabis contexta.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 153:2)
2. In usu nostro maxime tria carmina frequentando prerogativam habere videntur, endecasillabum scilicet, eptasillabum et pentasillabum;
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 165:1)
6. Et sicut quedam stantia est uno solo eptasillabo conformata, sic duobus, tribus, quatuor, quinque videtur posse contexi, dummodo in tragico vincat endecasillabum et principiet.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 174:1)
12. Tria ergo sunt que circa rithimorum positionem potiri dedecet aulice poetantem:
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 206:1)
Americanorum tria millia eo praelio desiderata;
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT QUINTUM.51)
quo ex decreto, tria hominum millia, ad Canadam pacandam, ducibus Schuyler et Montgomery, a Congressu mittebantur.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT SEXTUM.23)
attamen per horas tres, certamen iniquum fortissime sustinuerunt usque dum, vulneribus confecti, ad deditionem adigerentur.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT SEXTUM.69)
Tunc praefectorum concilio militari habito, in quo praeliari, Philadelphiamque, si fieri potuit, incolumem servare, decretum, Princetoniam summo mane pervenit, tresque legiones Britannicas ibi positas procul dubio oppresserat, ni manipulus, qui iter Trentoniam versus tunc temporis faciebat, Americanos conspicatus, nuncios qui commilitones ea de re certiores facerent, praemisisset.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT NONUM.47)
Per tres provincias, Virginiam, nempe, Terram Mariae, et Pennsylvaniam, ejus jussu distributi cibariis eisdem, quibus exercitus Americanus, vescebantur.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM TERTIUM.87)

SEARCH

MENU NAVIGATION