라틴어 문장 검색

P. Ac laudandi vituperandique rationes, quae non ad bene dicendum solum sed etiam ad honeste vivendum valent, exponam breviter atque a principiis exordiar et laudandi et vituperandi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 21장1)
consequentia autem diluet exponendo non esse illa certa indicia facti, quae etiam nullo admisso consequi possent, consistetque in singulis et ea aut eorum, quae ipse facta esse dicet, propria esse defendet potius quam criminis, aut sibi cum accusatore communia esse et pro periculo potius quam contra salutem valere debere;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 35장 2:1)
Video te, Scipio, testimoniis satis instructum, sed apud me, ut apud bonum iudicem, argumenta plus quam testes valent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 97:2)
valet enim salus plus quam libido.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 103:4)
Deinde equitum magno numero ex omni populi summa separato relicuum populum distribuit in quinque classis senioresque a iunioribus divisit easque ita disparavit, ut suffragia non in multitudinis, sed in locupletium potestate essent, curavitque, quod semper in re publica tenendum est, ne plurimum valeant plurimi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 61:1)
quibus ex centum quattuor centuriis (tot enim reliquae sunt) octo solae si accesserunt, confecta est vis populi universa, relicuaque multo maior multitudo sex et nonaginta centuriarum neque excluderetur suffragiis, ne superbum esset, nec valeret nimis, ne esset periculosum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 61:4)
Ita nec prohibebatur quisquam iure suffragii, et is valebat in suffragio plurimum, cuius plurimum intererat esse in optimo statu civitatem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 62:4)
Quod autem exemplo nostrae civitatis usus sum, non ad definiendum optimum statum valuit (nam id fieri potuit sine exemplo), sed ut civitate maxima reapse cerneretur quale esset id, quod ratio oratioque describeret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 107:1)
GL 3.76K Non enim facile valenti populo resistitur, si aut nihil iuris impertias aut parum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Quartus 19:13)
519M Et vero in dissensione civili, cum boni plus quam multi valent, expendendos civis, non numerandos puto.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Sextus, chapter2 29)
sed credo deos immortalis sparsisse animos in corpora humana, ut essent qui terras tuerentur quique caelestium ordinem contemplantes imitarentur eum vitae modo atque constantia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 98:5)
41 9092), et in optima quaque re publica cum cetera divinandi genera, tum auspicia semper valuisse (cap.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), Argumentum.30)
Similiter, quid fissum in extis, quid fibra valeat, accipio;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 26:5)
Quis vero non videt in optuma quaque re publica plurimum auspicia et reliqua divinandi genera valuisse?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 138:1)
Quae maiores nostri quia valere censebant, idcirco omnibus rebus agendis quod bonum, faustum, felix fortu- natumque esset praefabantur, rebusque divinis, quae publice fierent, ut faverent linguis, imperabatur inque feriis imperandis, ut 'litibus et iurgiis se abstinerent'. Itemque in lustranda colonia ab eo, qui eam deduceret, et cum imperator exercitum, censor populum lustraret, bonis nominibus, qui hostias ducerent, eligebantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 147:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION