라틴어 문장 검색

quod in omnibus fere precationibus nuncupabitis verbis 'ut ea res mihi collegaeque meo bene et feliciter eveniat,' id ita ut vere, ut ex animo velitis evenire, efficiatisque ut quod deos precati eritis,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 549:2)
Latinae feriae fuere ante diem tertium nonas Maias, in quibus quia in una hostia magistratus Lanuvinus precatus non erat populo Romano Quiritium, religioni fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 177:1)
sororem dedisse Prusiae precanti atque oranti;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 124:2)
functus necessario mihi officio, et quodam modo liberata atque exonerata fide mea, quid ultra facere possum quam uti deos deasque precer ut vos et vestrae rei publicae et nobis sociis atque amicis, qui ex vobis pendemus, consulatis?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 145:1)
consulibus designatis imperavit senatus ut qua die magistratum inissent, hostiis maioribus rite mactatis precarentur ut quod bellum populus Romanus in animo haberet gerere ut id prosperum eveniret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 292:1)
Macedonas ut triste prodigium, occasum regni perniciemque gentis portendens, movit nec aliter vates.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 479:1)
cum id bellum L. Aemilio Paulo, sequentis anni consuli iterum, mandatum esset Paulus in contione precatus, ut quidquid diri populo Romano immineret, in suam domum converteretur, et in Macedoniam profectus vicit Persen totamque Macedoniam in potestatem redegit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Periocha Libri XLIV4)
inde Oropum Atticae ventum est, ubi pro deo vates antiquus colitur templumque vetustum est fontibus rivisque circa amoenum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 327:1)
edito ludicro clupeisque aereis in naves impositis cetera omnis generis arma cumulata in ingentem acervum, precatus Martem, Minervam Luamque matrem et ceteros deos, quibus spolia hostium dicare ius fasque est, ipse imperator face subdita succendit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 394:1)
postquam omnia secundo navium cursu in Italiam pervenerunt neque erat quod ultra precarer, illud optavi ut, cum ex summo retro volvi fortuna consuesset, mutationem eius domus mea potius quam res publica sentiret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 507:1)
) Noli pessimo precari.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 4, scene 282)
Pergin precari pessimo?
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 2, scene 4150)
ea simia adeo post haud multo ad me venit, male mihi precatur et facit convicium:
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 2, scene 15)
Bonus vates poteras esse, nam quae sunt futura dicis.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 3, scene 370)
Hau precor.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 5, scene 488)

SEARCH

MENU NAVIGATION