라틴어 문장 검색

punctiones doloresque usque ad iugulum iunctumque ei latum scapularum os intenti;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 14:4)
Renibus uero percussis dolor ad inguina testiculosque descendit;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 15:1)
dolor ad iugulum sicut iocinere uulnerato uenit.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 16:4)
At cum uulua percussa est, dolor inguinibus et coxis et feminibus est;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 17:1)
sanguinis pars per uulnus, pars per naturale descendit;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 17:2)
Quaedam obmutescunt, quaedam mente labuntur, quaedam sui conpotes neruorum oculorumque dolore urgeri se confitentur, morientesque eadem, quae corde uulnerato, patiuntur.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 17:4)
Sin cerebrum membranaue eius uulnus accepit, sanguis per nares, quibusdam etiam per aures exit;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 18:1)
Ante mortem autem plerique fascias, quibus caput deligatum est, lacerant ac nudum uulnus frigori obiciunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 18:8)
nam cibus et potio per uulnus exeunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 20:2)
pro urina sanguis, at ex ipso uulnere urina descendit.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 23:3)
His cognitis etiamnum quaedam alia noscenda ad omnia uulnera ulceraque, de quibus dicturi sumus, pertinentia.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 24:1)
Exit autem sanguis ex uulnere recenti aut iam sanescente, sanies [est] inter utrumque tempus, pus ex ulcere iam ad sanitatem spectante.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 24:6)
Itaque protinus eius uulneris expedita magis curatio est, ex quo sanguis bonus fluxit.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 27:1)
modo tamen conuenire et magnitudini uulneris et tempori debet.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 29:3)
ideoque quidam id uolneri infundunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 31:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION