라틴어 문장 검색

cum autem coronis praecincti parietes erunt, vox ab imis morata, priusquam in aera elata dissipabitur, auribus erit intellecta.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 2장7)
sol enim cum implet eius rotunditatem, aer conclusus curvatura neque habens potestatem vagandi versando confervescit et candens adurit excoquitque et inminuit e corporibus umores.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 3장5)
Vox autem est spiritus fluens aeris, e tactu sensibilis auditu.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 3장17)
chroma subtili sollertia ac crebritate modulorum suaviorem habet delectationem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 4장14)
et primum oculorum, quod ex viridibus subtilis et extenuatus aer propter motionem corporis influens perlimat speciem et ita auferens ex oculis umorem crassum, aciem tenuem et acutam speciem relinquit;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 9장26)
praeterea, cum corpus motionibus in ambulatione calescat, umores ex membris aer exsugendo inminuit plenitates extenuatque dissipando quod plus inest quam corpus potest sustinere.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 9장27)
ergo si ita videtur, uti in hypaethris locis ab aere umores ex corporibus exsugantur molestiores, quemadmodum ex terra per nebulas videntur, non puto dubium esse, quin amplissimas et ornatissimas subdiu hypaethrusque conlocari oporteat in civitatibus ambulationes.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 9장29)
contra vero refrigeratis regionibus, quod absunt a meridie longe, non exhauritur a caloribus umor, sed ex caelo roscidus aer in corpora fundens umorem efficit ampliores corporaturas vocisque sonitus graviores.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 1장11)
ita et hominum corpora uno genere figurationis et una mundi coniunctione concepta alia propter regionis ardorem acutum spiritum aeris exprimunt acutum, alia propter umoris abundantiam gravissimas effundunt sonorum qualitates.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 1장30)
septentrionales autem gentes infusae crassitudine caeli, propter obstantiam aeris umore refrigeratae stupentes habent mentes.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 1장32)
ita non est mirandum, si acutiores efficit calidus aer hominum mentes, refrigeratus autem contra tardiores.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 1장34)
aerem, ignem, terram, aquam, eorumque inter se cohaerentiam naturali figuratione e generum discriminibus efficere qualitates.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 머리말3)
namque corpora sine spiritus redundantia non possunt habere vitam, nisi aer influens cum incremento fecerit auctus et remissiones continenter.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 머리말5)
itaque ex his, si quid forte defit in corpore spiritus, ad restituendum aer adsignatus id praestat.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 머리말10)
tunc, in quibus locis videbuntur umores concrispantes et in aera surgentes, ibi fodiatur;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 1장6)

SEARCH

MENU NAVIGATION