라틴어 문장 검색

Itaque et P. Crassus cum cognomine dives, turn copiis functus est aedilicio maximo munere, et paulo post L. Crassus cum omnium hominum moderatissimo Q. Mucio magnificentissima aedilitate functus est, deinde C. Claudius App.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 76:3)
Est enim non modo liberale paulum non numquam de suo iure decedere, sed interdum etiam fructuosum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 85:2)
Omni Macedonum gaza, quae fuit maxima, potitus [est] Paulus tantum in aerarium pecuniae invexit, ut unius imperatoris praeda finem attulerit tributorum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 101:5)
Huic Scaevolae factum, de quo paulo ante dixi, placere nullo modo potest;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 79:4)
octo hominum milia tenebat Hannibal, non quos in acie cepisset, aut qui periculo mortis diffugissent, sed qui relicti in castris fuissent a Paulo et a Varrone consulibus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 148:2)
Est enim finitimus oratori poeta, numeris astrictior paulo, verborum autem licentia liberior, multis vero ornandi generibus socius ac paene par;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 70:1)
Aliud enim mihi quoddam orationis genus esse videtur eorum hominum, de quibus paulo ante dixisti, quamvis illi ornate et graviter aut de natura rerum aut de humanis rebus loquantur:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 81:3)
qui tamen mea sententia aut hic est iam Crassus aut, si quis pari fuerit ingenio pluraque quam hic et audierit et lectitarit et scripserit, paulum huic aliquid poterit addere.'
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 95:2)
nam me quidem [fateor semper] a genere hoc toto sermonis refugisse et tibi cupienti atque instanti saepissime negasse, [ut] tute paulo ante dixisti;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 99:2)
neque vero istis, de quibus paulo ante dixit Antonius, scriptoribus artis rationem dicendi et viam, sed naturam defuisse;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 113:4)
Paulum huic Cottae tribuit partium, disertissimo adulescenti, sororis suae filio;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 229:3)
multique oratores fuerunt, ut illum Scipionem audimus et Laelium, qui omnia sermone conficerent paulo intentiore, numquam, ut Ser.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 255:3)
at Aesopum, si paulum inrauserit, explodi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 259:3)
Nunc et Scaevola, quoniam in Tusculanum ire constituit, paulum requiescet, dum se calor frangat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 265:1)
Paulum se erexit et addidit maiorem historiae sonum vocis vir optimus, Crassi familiaris, Antipater;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 54:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION