라틴어 문장 검색

At philosophus noster tres aut quattuor denarios non invita manu domum rettulit subinde concutiens ;
(세네카, 행복론, Liber VII 112:7)
Crevisti sub noverca, quam tu quidem omni obsequio et pietate, quanta vel in filia conspici potest, matrem fieri coegisti;
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 10:4)
Nunc ecce trahit illum ad se Africa resurgentis belli minis plena, trahit Hispania, quae fractas et adflictas partes refovet, trahit Aegyptus infida, totus denique orbis, qui ad occasionem concussi imperii intentus est.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 61:1)
Solidior est haec apud eum, quam ut a te quoque ipsa concuti possit.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 11:2)
Patere illum generi humano iam diu aegro et affecto mederi, patere quicquid prioris principis furor concussit in suum locum restituere ac reponere !
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 77:2)
M. Antonius avus meus, nullo minor nisi eo a quo victus est, tunc cum rem publicam constitueret et triumvirali potestate praeditus nihil supra se videret, exceptis vero duobus collegis omnia infra se cerneret, fratrem interfectum audivit.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 94:1)
ceterum nil solidi subest, sed in ruinam prona sunt quae sine fundamentis crevere.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 125:2)
ad peiores nuntios subriguntur pili et rubor ad improba verba suffunditur sequiturque vertigo praerupta cernentis.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 8:5)
facile est enim teneros adhuc animos componere, difficulter reciduntur vitia quae nobiscum creverunt.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 94:2)
concutietur crebro spiritu pectus, rabida vocis eruptio colla distendet;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 194:6)
nihil diligenter in fluctu cernitur.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 75:6)
Optimum est notis vitiis impedimenta prospicere et ante omnia ita componere animum, ut etiam gravissimis rebus subitisque concussus iram aut non sentiat aut magnitudine inopinatae iniuriae exortam in altum retrahat nec dolorem suum profiteatur.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 85:1)
victus et late longeque fusus ac stratam ubique ruinam suam cernens medius inter suorum cadavera incessit.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 103:4)
Numquis in mari nausiare, in via concuti ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 214:6)
Cui licet nihil facilitate eripi, nihil neglegentia patiatur excidere, licet horas suas avarissime servet et usque in ultimum aetatis humanae terminum procedat nec quicquam illi ex eo, quod natura constituit, fortuna concutiat, tamen homo ad immortalium cognitionem nimis mortalis est.
(세네카, De Otio, Liber VIII, ad Serenvm: de otio 31:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION