라틴어 문장 검색

eius rei religio tenuit senatum, legatosque Tibur miserunt darent operam, ut ii homines Romanis restituerentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 426:1)
eo forte quinque legati cum duobus tribunis plebis venerant denuntiatum Fabio senatus verbis ne saltum Ciminium transiret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 519:1)
itaque a Perusia et Cortona et Arretio, quae ferme capita Etruriae populorum ea tempestate erant, legati pacem foedusque ab Romanis petentes indutias in triginta annos impetraverunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 532:2)
dimicatum proelio utrimque atroci atque incerto eventu est, et cum anceps caedes fuisset, adversae tamen rei fama in Romanos vertit ob amissos quosdam equestris ordinis tribunosque militum atque unum legatum, et quod insigne maxime fuit, consulis ipsius volnus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 540:1)
quae ne ira obstaret bono publico, legatos ex consularium numero mittendos ad eum senatus censuit, qui sua quoque eum,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 542:2)
nec peditum virtuti equites aut legatorum studia ducibus cedunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 570:2)
ipsum oppidum - nam ad moenia victor accessit - cepisset, ni legati dedentes urbem exissent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 577:1)
quin etiam devictorum Samnitium decus magna ex parte ad legatos, P. Decium et M. Valerium, est versum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 579:1)
itaque legati ad Fabium consulem missi sunt, ut si quid laxamenti a bello Samnitium esset, in Umbriam propere exercitum duceret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 592:1)
nihil usquam dictu dignum ausi, trinis castris intra paucos dies exuti, triginta dierum indutias ita ut ad senatum Romam legatos mitterent, pacti sunt bimestri stipendio frumentoque et singulis in militem tunicis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 619:1)
et cum Carthaginiensibus eodem anno foedus tertio renovatum, legatisque eorum, qui ad id venerant, comiter munera missa.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 639:1)
P. Sulpicio Saverrione P. Sempronio Sopho consulibus Samnites, seu finem seu dilationem belli quaerentes, legatos de pace misere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 657:1)
decedentem ex Samnio consulem legati sequerentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 659:4)
Fulvius legatus, propulsum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 43:3)
haec cum legato Caerites quidam interpretarentur et per omnes manipulos militum indignatio ingens esset nec tamen iniussu movere auderent, iubet peritos linguae attendere animum, pastorum sermo agresti an urbano propior esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 45:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION