라틴어 문장 검색

Pertinere autem ad rem non puto quomodo L. Magius gener T. Liui declamauerit, quamuis aliquo tempore suum populum habuerit, cum illum homines non in ipsius honorem laudarent, sed in soceri ferrent;
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., chapter pr 2:1)
Cum ad aetatem tuam peruenero, non contendam cum ullo, quamuis si exemplum tuum sequi uoluero, etiam cum filio contendam.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., Vir fortis quod uolet praemium optet; si plures erunt, iudicio contendant. Pater et filius fortiter fecerunt. petiit pater a filio sibi cederet; ille non uult. iudicio contendit; uicit patrem. praemio statuas patri petiuit. abdicatur.11)
mali rursus non effugiunt impietatem, quamvis aras sanguine multo cruentaverint.
(세네카, 행복론, L. Annaei Senecae ad Aebutium Liberalem: de Beneficiis Liber I 49:3)
mihi plus dedit, quamvis idem dederit, quia sine spe recipiendi dedit."
(세네카, 행복론, L. Annaei Senecae ad Aebutium Liberalem: de Beneficiis Liber I 88:9)
Quemadmodum in aegris opportunitas cibi salutaris est et aqua tempestive data remedii locum obtinuit, ita, quamvis leve et vulgare beneficium est, si praesto fuit, si proximam quamque horam non perdidit, multum sibi adicit gratiamque pretiosi sed lenti et diu cogitati muneris vincit.
(세네카, 행복론, Liber II 8:3)
" Sed quamvis," inquit, " arti ludentis nihil desit, quia partem quidem fecit, sed partem, quam non fecit, potest facere, lusus ipse imperfectus est, qui consummatur vicibus mittendi ac remittendo" Nolo diutius hoc refellere ;
(세네카, 행복론, Liber II 145:1)
Quod dico, non videbitur durum, quamvis primo contra opinionem tuam pugnet, si te commodaveris mihi et cogitaveris plures esse res quam verba.
(세네카, 행복론, Liber II 152:1)
Itaque, quamvis rettulisse illum gratiam dicamus, qui beneficium libenter accipit, iubemus tamen et simile aliquid ei, quod accepit, reddere.
(세네카, 행복론, Liber II 157:6)
plus est, quamvis idem detur, si ei datur, quem nosse a beneficio tuo incipis.
(세네카, 행복론, Liber III 51:3)
Utrum Octavius maius beneficium dedit filio an patri divus Augustus, quamvis illum umbra adoptivi patris abscondit ?
(세네카, 행복론, Liber III 148:1)
ipsos tamen, qui tradiderunt illa, transcendimus, utique eos, qui prima elementa docuerunt, et quamvis sine illis nemo quicquam adsequi posset, non tamen, quantumcumque quis adsecutus est, infra illos est.
(세네카, 행복론, Liber III 157:3)
Sed id propter se expeti dicitur, quod, quamvis habeat aliqua extra commoda, sepositis quoque illis ac remotis placet.
(세네카, 행복론, Liber IV 93:3)
Nunc illud quoque argumentum quamvis dictum iam reducatur :
(세네카, 행복론, Liber IV 104:1)
Ille ingratus est, quamvis non oporteat, quia expedit;
(세네카, 행복론, Liber IV 115:10)
hic gratus est, quamvis non expediat, quia oportet.
(세네카, 행복론, Liber IV 115:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION