라틴어 문장 검색

Puniceus de mole cruor manabat, et intra temporis exiguum rubor evanescere coepit fitque color primo turbati fluminis imbre purgaturque mora;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 76:3)
Sed sic quoque erat tamen Acis, in amnem versus, et antiquum tenuerunt flumina nomen."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 76:6)
ego lustror ab illis, et purgante nefas noviens mihi carmine dicto pectora fluminibus iubeor supponere centum;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 82:18)
silvas et saxa movere et mulcere feras et flumina longa morari ore suo volucresque vagas retinere solebat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 42:9)
Regnum Tiberinus ab illis cepit et in Tusci demersus fluminis undis nomina fecit aquae;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 73:7)
has rogat auxilium, nec nymphae iusta petentem sustinuere deam venasque et flumina fontis elicuere sui;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 91:5)
vixque pererratis, quae spectant litora, terris, invenit Aesarei fatalia fluminis ora nec procul hinc tumulum, sub quo sacrata Crotonis ossa tegebat humus, iussaque ibi moenia terra condidit et nomen tumulati traxit in urbem."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 6:5)
Hic fontes natura novos emisit, at illic clausit, et antiquis tam multa tremoribus orbis flumina prosiliunt aut excaecata residunt.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 24:9)
Flumen habent Cicones, quod potum saxea reddit viscera, quod tactis inducit marmora rebus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 26:6)
Sic alias aliasque lacus et flumina vires concipiunt, tempusque fuit, quo navit in undis, nunc sedet Ortygie.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 29:1)
scilicet aequoreos plus est domuisse Britannos perque papyriferi septemflua flumina Nili victrices egisse rates Numidasque rebelles Cinyphiumque Iubam Mithridateisque tumentem nominibus Pontum populo adiecisse Quirini et multos meruisse, aliquos egisse triumphos, quam tantum genuisse virum?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 68:5)
In caput alta suum labentur ab aequore retro flumina, conversis Solque recurret equis:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 81)
sive igitur nimii Boreae vis saeva marinas, sive redundatas flumine cogit aquas, protinus aequato siccis Aquilonibus Histro invehitur celeri barbarus hostis equo;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 1024)
nec patria est habitata tibi, sed adusque nivosum Strymona venisti Marticolamque Geten, Persidaque et lato spatiantem flumine Gangen, et quascumque bibit decolor Indus aquas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 36)
tristitiae causam siquis cognoscere quaerit, ostendi solem postulat ille sibi, nec frondem in silvis, nec aperto mollia prato gramina, nec pleno flumine cernit aquam ;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 44)

SEARCH

MENU NAVIGATION