라틴어 문장 검색

cuius disciplinae usus in nostram usque aetatem sine reprehensione descendit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 399:4)
nam nec ego consumi studentem in his artibus volo, nec moduletur aut musicis notis cantica excipiat, nec utique ad minutissima usque geometriae opera descendat, non comoedum in pronuntiando nec saltatorem in gestu facio;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 415:1)
alter ille etiam frequentior, quod eos, qui ampliorem dicendi facultatem sint consecuti, non putant ad minora descendere, idque interim fieri, quia fastidiant praestare hanc inferioribus curam, interim quia omnino non possint.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 35:2)
amplior est semper infinite, inde finita descendit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 72:1)
Non inutilis etiam est ratio occupandi quae videntur obstare, ut Cicero dicit, scire se mirari quosdam, quod is, qui per tot annos defenderit multos, laeserit neminem, ad accusandum Verrem descenderit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 58:2)
An reus ambitus male narrabit, quos habuerit, quemadmodum ipse vixerit, quibus meritis fretus ad petitionem descenderit?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 104:1)
aut ipsa vi religionis, in qua plus fidei consequetur, si id egerit, ut non cupide ad hoc descendere sed ne hoc quidem recusare videatur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 26:2)
ideoque cum aliis tum maxime hac parte debet crescere oratio, quia, quidquid non adiicit prioribus, etiam detrahere videtur, et facile deficit adfectus qui descendit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 47:2)
solebam et hoc facere, ut vel ab ultima specie (nam ea fere est, quae continue causam) retrorsum quaererem usque ad primam generalem quaestionem, vel a genere ad extremam speciem descenderem, etiam suasoriis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 29:1)
interim a qualitate ad finitionem descenditur, ut actionibus dementiae, malae tractationis, rei publicae laesae;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 130:1)
ad planiora et communia magis verba descendimus;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 63:4)
prior est et apud Homerum, cum Menelaus Graios in equum descendisse ait (nam verbo uno magnitudinem eius ostendit), et apud Vergilium, demissum lapsi per funem;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 147:1)
nam totidem sunt ascendentibus quot descendentibus gradus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 181:12)
neque alio ceris Platonis inventa sunt quattuor illa verba, quibus illo pulcherrimo operum Piraeeum se descendisse significat, plurimis modis scripta, quam quod eum quoque maxime numerosum facere experiretur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 283:2)
est enim quaedam praemunitio, qualis Ciceronis contra Q. Caecilium, quod ad accusandum descendat qui semper defenderit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 64:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION