라틴어 문장 검색

qua re non est paucorum libellorum hoc munus, ut ei, qui scripserunt de dicendi ratione, arbitrantur, neque Tusculani atque huius ambulationis antemeridianae aut nostrae posmeridianae sessionis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 121:2)
An tu existimas, cum esset Hippocrates ille Cous, fuisse tum alios medicos, qui morbis, alios, qui vulneribus, alios, qui oculis mederentur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 132:2)
Equidem non arbitror;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 140:1)
Vel me licet existimes desperare ista posse perdiscere vel, id quod facio, contemnere;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 147:2)
Quonam igitur modo tantum munus insistemus ut arbitremur nos hanc vim numerose dicendi consequi posse?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 176:2)
Clausulas autem diligentius etiam servandas esse arbitror quam superiora, quod in eis maxime perfectio atque absolutio iudicatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 192:1)
Exposui fere, ut potui, quae maxime ad ornatum orationis pertinere arbitrabar.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 199:1)
' 'Ego vero' inquit Crassus 'ne illa quidem, quae supra dixi, nova vobis esse arbitrabar, sed voluntati vestrum omnium parui.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 208:3)
qui exprimuntur aut signando iudicio ipsius et animo humano ac liberali aut inflexione sermonis si aut augendi alterius aut minuendi sui causa alia dici ab oratore alia existimari videntur idque comitate fieri magis quam vanitate.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 6장 5:3)
Equidem, ut verum esset sua voluntate sapientem descendere ad rationes civitatis non solere, sin autem temporibus cogeretur, tum id munus denique non recusare, tamen arbitrarer hanc rerum civilium minime neglegendam scientiam sapienti, propterea quod omnia essent ei praeparanda, quibus nesciret an aliquando uti necesse esset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 17:5)
quos ego existimo, etiamsi qui ipsi rem publicam non gesserint, tamen, quoniam de re publica multa quaesierint et scripserint, functos esse aliquo rei publicae munere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 19:4)
Quam ob rem, ut hae feriae nobis ad utilissimos rei publicae sermones potissimum conferantur, Scipionem rogemus, ut explicet, quem existimet esse optimum statum civitatis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 53:5)
Vitam, honorem, decus sibi datum esse iustitia regis existimabant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 105:8)
Qui ut huc venit, quamquam populus curiatis eum comitiis regem esse iusserat, tamen ipse de suo imperio curiatam legem tulit, hominesque Romanos instituto Romuli bellicis studiis ut vidit incensos, existimavit eos paulum ab illa consuetudine esse revocandos.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 39:2)
saepe enim hoc de maioribus natu audivimus et ita intellegimus vulgo existimari;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 44:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION