라틴어 문장 검색

in Milone qui etiam nunc reus est facti aut praeclari aut certe necessarii, an in Clodio qui ita iudicia poenamque contempserat ut eum nihil delectaret quod aut per naturam fas esset aut per leges liceret?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 16장 2:6)
iacent suis testibus qui Clodium negant eo die Romam, nisi de Cyro audisset, fuisse rediturum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 18장 1:6)
nemo ei neganti non credidisset quem esse omnes salvum etiam confitentem volunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 19장 2:3)
negabant eum Romam esse rediturum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 23장 2:4)
etenim si id non negat ex quo nihil petit nisi ut ignoscatur, dubitaret id fateri ex quo etiam praemia laudis essent petenda?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 30장 1:1)
non fuisse credo fas clarissimorum virorum formas illi taeterrimo parricidae aliquid decoris adferre, neque ullo in loco potius mortem eius lacerari quam in quo esset vita damnata.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 32장2)
mittit ad procuratorem litteras et ad vilicum Tullius . . . facturum negavit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 7장 2:4)
Horum nihil negat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 10장 1:8)
si, ubi ita interdictum est et sponsio facta, ego me ad iudicem sic defendam vi me deiecisse confitear, dolo malo negem, ecquis me audiat?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 12장 1:3)
tum iste vir optimus - vereor ne se derideri putet quod iterum iam dico 'optimus' - qui hunc in summas angustias adductum putaret, ut eum suis condicionibus in ipso articulo temporis adstringeret, assem sese negat daturum, nisi prius de rebus rationibusque societatis omnibus decidisset et scisset sibi cum Quinctio controversiae nihil futurum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 5장 2:1)
' negat se alia ratione facturum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 5장 2:4)
negat Alfenus aequum esse procuratorem satis dare, quod reus satis dare non deberet, si ipse adesset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 7장 1:4)
negamus te bona P. Quincti, sex.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 10장 2:1)
negamus deberi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 13장 3:6)
non negas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 18장9)

SEARCH

MENU NAVIGATION