라틴어 문장 검색

Talia saecla, suis dixerunt, currite, fusis concordes stabili fatorum numine Parcae.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA IV.26)
Postquam te fata tulerunt, ipsa Pales agros atque ipse reliquit Apollo.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA V. MENALCAS, MOPSUS22)
Sic omnia fatis in peius ruere ac retro sublapsa referri, non aliter, quam qui adverso vix flumine lembum remigiis subigit, si bracchia forte remisit, atque illum in praeceps prono rapit alveus amni.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 6:9)
haud equidem credo, quia sit divinitus illis ingenium aut rerum fato prudentia maior;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 14:9)
Felix, qui potuit rerum cognoscere causas, atque metus omnis et inexorabile fatum subiecit pedibus strepitumque Acherontis avari.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 23:7)
"Mater, Cyrene mater, quae gurgitis huius ima tenes, quid me praeclara stirpe deorum, si modo, quem perhibes, pater est Thymbraeus Apollo, invisum fatis genuisti?
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 14:4)
Ad haec vates vi denique multa ardentes oculos intorsit lumine glauco et graviter frendens sic fatis ora resolvit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 17:24)
tibi has miserabilis Orpheus haudquaquam ob meritum poenas, ni fata resistant, suscitat et rapta graviter pro coniuge saevit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 18:3)
En iterum crudelia retro Fata vocant, conditque natantia lumina somnus.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 19:2)
Vosque veraces cecinisse, Parcae, Quod semel dictumst stabilisque reruni Terminus servet, bona iam peractis lungite fata.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmen Saeculare, poem 15)
gentis humanae pater atque custos, orte Saturno, tibi cura magni Caesaris fatis data:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 1216)
Pastor cum traheret per freta navibus Idaeis Helenen perfidus hospitam, ingrato celeres obruit otio ventos ut caneret fera Nereus fata.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 151)
si Threicio blandius Orpheo auditam moderere arboribus fidem, num vanae redeat sanguis imagini, quam virga semel horrida non lenis precibus fata recludere nigro conpulerit Mercurius gregi?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 248)
navita Bosporum Poenus perhorrescit neque ultra caeca timet aliunde fata, miles sagittas et celerem fugam Parthi, catenas Parthus et Italum robur;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 2권, Poem 134)
te Iovis inpio tutela Saturno refulgens eripuit volucrisque Fati tardavit alas, cum populus frequens laetum theatris ter crepuit sonum;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 2권, Poem 1710)

SEARCH

MENU NAVIGATION