라틴어 문장 검색

Cujus tamen sapientiae excellentia ipsius etiam Domini testimonio omnibus praeferenda, per concupiscentiam carnalesque voluptates devicta idololatriae consensit, divino cultu derelicto, quem in Scripturis suis et docebat et praedicabat.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 30:6)
XXV, 24)," intelligamus etiam gentilium philosophorum bonam vitam recipere Deum, aliter habere eos qui juste et aliter eos qui injuste agunt.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 30:21)
Si enim supra positam ab Apostolo causam discutiamus, quia videlicet quosdam eorum post divinam quam assecuti sunt notitiam, in reprobum sensum tradi meminerit, cum in suis scilicet evanescerent cogitationibus, dicentes se esse sapientes (Rom. I, 19 et seq.), id est suam sapientiam proprio studio vel ingenio ascribentes, non divinae gratiae dono tribuentes, reperiemus eos qui praecipui habentur, omnem praecipue philosophiam divinae tribuere gratiae, veluti Socratem, sive Platonem.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 30:22)
Ecce aperte ex his verbis Platonis asseritur morem hunc esse philosophis, ut tam in maximis quam minimis quae agenda sunt divinum invocent auxilium, et pro summo furore atque implacabili amentia id si dimittatur apud eos haberi.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 30:35)
Sapientes, inquit, quos philosophos vocant, scholas habebant dissidentes, et templa communia, non enim vel populos vel sacerdotes latebat de ipsorum natura deorum quam diversa sentirent.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 32:2)
Ex his itaque verbis aperte docemur quod scholae, id est doctrinae philosophorum, longe in fide dissentirent a vulgo, cum quo tamen habebant templa communia, cum eos omnes a se in fide dissidere tam populus quam sacerdotes sentirent.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 32:12)
Quorum quidem Socrates maximus idololatriae derisor, in tantum plures deos, id est idola, contemptum adduxit, ut eis canem praeferre auderet, per quem ad hanc irrisionem jusjurandum susceperat, unde et antiquorum nominum gloriam ipsis abstulit idolis.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 32:18)
Sed nec istud certum habeo, utrum ad eamdem societatem pertineant sol et luna, et caetera sidera, quamvis nonnullis lucida esse corpora non consensu vel intelligentia videantur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 34:5)
Habuit itaque ante mundum creatae sobolis principatum, ut Pater rerum futurus ante esse debuerit Pater proprius, hoc est proprii sui foetus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 34:32)
De qua quidem anima mundi ea diligenter consideremus quae a Platone dicta sunt, a quo caeteri quoque philosophi quod de anima ipsa dixerint habuisse creduntur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 37:7)
Hanc itaque videlicet mundi animam, quasi tertiam a Deo, et noun (gr.) personam distinguens, prolixiori ac diligentiori descriptione prosequens, eam tam in seipsam quam in effectis suis integerrima designatione declarat, juxta quam et nos Spiritum sanctum modo secundum effecta operum suorum dicere solemus, modo secundum naturalem bonitatis ejus affectum, quem in seipso ab aeterno habuit, sicut diligentius postmodum distinguemus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 37:8)
Solent quippe philosophi factum ex Deo sive genitum dicere, omne quod a Deo habet esse.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 39:2)
Unde et Hermes superius, Filium Dei factum a Deo dixit, secundum hoc quod ab ipso habet esse tanquam aeternaliter genitus, non temporaliter ab ipso factus aut creatus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 39:3)
Plato quoque omne quod a Deo habet esse, genitum dicit ex ipso, non tamen ideo omne quod a Deo est Filium ejus esse, velut ipsum mundum et caetera ejus opera.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 39:4)
In quo etiam notandum est quod, dum eam praeesse regimini mundi ut dominam dicit, profecto eam omni praefert creaturae, et Deum esse astruit, quam postmodum his verbis animam mundi vocavit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 39:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION