라틴어 문장 검색

etsi enim omnis cognitio multis est obstructa difficultatibus eaque est et in ipsis rebus obscuritas et in iudiciis nostris infirmitas, ut non sine causa antiquissimi et doctissimi invenire se posse quod cuperent diffisi sint, tamen nec illi defecerunt neque nos studium exquirendi defatigati relinquemus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 10:5)
'Primum mihi videmini' (me autem nomine appellabat) 'cum veteres physicos nominatis facere idem quod seditiosi cives solent cum aliquos ex antiquis claros viros proferunt quos dicant fuisse populares, ut eorum ipsi similes esse videantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 18:2)
eosque qui persuadere vellent esse aliquid quod conprehendi et percipi posset inscienter facere dicebant, propterea quod nihil esset clarius ἐναργείαͺ - ut Graeci, perspicuitatem aut evidentiam nos si placet nominemus fabricemurque si opus erit verba, nec hic sibi' (me appellabat iocans) 'hoc licere soli putet - sed tamen orationem nullam putabant inlustriorem ipsa evidentia reperiri posse, nec ea quae tam clara essent definienda censebant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 23:5)
fac enim antiquos illos Servilios, qui gemini fuerunt, tam similes quam dicuntur, num censes etiam eosdem fuisse?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 77:2)
Et primum quod initio dixisti videamus quale sit, similiter a nobis de antiquis philosophis commemorari atque seditiosi solerent claros viros sed tamen populares aliquos nominare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 98:1)
Videorne tibi non ut Saturninus nominare modo inlustres homines, sed etiam imitari numquam nisi clarum nisi nobilem?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 102:1)
inlustribus igitur rebus insistis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 126:8)
sin autem usque ad novem verbi gratia sine dubitatione respondes pauca esse, in decumo insistis, etiam a certis et inlustrioribus cohibes adsensum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 126:11)
Xenophanes paulo etiam antiquior unum esse omnia, neque id esse mutabile, et id esse deum neque natum umquam et sempiternum, conglobata figura.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 158:7)
Non mihi videntur considerare cum physici ista valde adfirmant earum etiam rerum auctoritatem si quae inlustriores videantur amittere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 172:4)
homines antiqui, qui ex sua natura ceteros fingerent, cum ille confirmaret sese nomen sex.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 9장 3:2)
in qua muliere, iudices, etiam nunc, id quod omnes semper existimaverunt, quasi exempli causa vestigia antiqui offici remanent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 10장 1:2)
atque ille legem mihi de xii tabulis recitavit, quae permittit ut furem noctu liceat occidere et luce, si se telo defendat, et legem antiquam de legibus sacratis, quae iubeat inpune occidi eum qui tribunum pl.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 20장 2:1)
antiquam offici rationem dilexit cuius splendor omnis his moribus obsolevit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 18장 3:7)
- 'tu aliquem patronum invenies, hominem antiqui offici, qui splendorem nostrum et gratiam neglegat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 22장 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION