라틴어 문장 검색

nec his tamen beneficium debemus, quia extra sensum officii casus est, nec inimico, cuius nos lis servavit, dum vexat ac detinet.
(세네카, 행복론, Liber VI 41:6)
unus ex populo non tamquam pro me solvam, sed tamquam pro patria conferam.
(세네카, 행복론, Liber VI 92:4)
Si quis patriae meae pecuniam credat, non dicam me illius debitorem nec hoc aes alienum profitebor aut candidatus aut reus ;
(세네카, 행복론, Liber VI 93:1)
quorum animus simillimus est pravo amore flagrantibus, qui amicae suae optant exilium, ut desertam fugientemque comi- tentur, optant inopiam, ut magis desiderant donent, optant morbum, ut adsideant, et, quidquid inimicus optaret, amantes vovent.
(세네카, 행복론, Liber VI 118:2)
Votum tu istud vocas, quod inter gratum et inimicum potest dividi, quod non dubites adversarium et hostem fecisse, si extrema taceantur ?
(세네카, 행복론, Liber VI 128:6)
" Circumveniant illum domesticae insidiae, quas ego possim solus opprimere, instet potens inimicus et gravis, infesta turba nec inermis, creditor urgueat, accusator."
(세네카, 행복론, Liber VI 197:3)
Si praestitisset quidem aliquid mihi, sed arma patriae meae inferret, quidquid meruerat, perdidisset, et referre illi gratiam scelus haberetur.
(세네카, 행복론, Liber VII 104:1)
Si non patriam meam impugnat, sed suae gravis est et sepositus a mea gente suam exagitat, abscindit, nihilo minus illum tanta pravitas animi, etiam si non inimicum, invisum mihi efficit, priorque mihi ac potior eius officii ratio est, quod humano generi, quam quod uni homini debeo.
(세네카, 행복론, Liber VII 104:2)
Quae ratio est exacerbare eum, in quem magna contuleris, ut ex amico dubio fiat non dubius inimicus et patrocinium sibi nostra infamia quaerat, nec desit vox:
(세네카, 행복론, Liber VII 145:1)
Ego te, Cinna, cum in hostium castris invenissem, non factum tantum mihi inimicum sed natum, servavi, patrimonium tibi omne concessi.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 58:1)
Hoc, quod parenti, etiam principi faciendum est, quem appellavimus Patrem Patriae non adulatione vana adducti.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 87:1)
perdidit enim vitam, qui debet, et, quisquis ex alto ad inimici pedes abiectus alienam de capite regnoque sententiam expectavit, in servatoris sui gloriam vivit plusque eius nomini confert incolumis, quam si ex oculis ablatus esset.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 127:3)
inimici est, sed eius, qui amicus fieri potest ;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber II 35:19)
Romanum imperium nempe auctorem exulem respicit, quem profugum capta patria, exiguas reliquias trahentem necessitas et victoris metus longinqua quaerentem in Italiam detulit.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 42:1)
Ita te disciplinis imbuisti, ut scires omnem locum sapienti viro patriam esse.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 60:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION