라틴어 문장 검색

Sed et illud quod aiunt, animam totam singulis corporibus infusam omnia vivificare, atque animae quae ad vivificandum idonea reperit, nulla illorum duritia vel diversitas, natura impediente, pulchrum involucrum est, quia charitas Dei quam Spiritum sanctum dicimus, cordibus humanis per fidei sive rationis donum primitus infusa, quaedam vivificat ad bonorum operum fructum nos promovendo, ut vitam assequamur aeternam, et in quibusdam ipse Spiritus vacare dicitur pravitatis eorum duritia repugnante.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 53:8)
Quod quidem et per semetipsum aperiens dum quaedam Virgilii verba exponeret, ait:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 53:15)
Anima ergo, inquit, creans sibi et condens corpora.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 53:20)
Coelum enim, ait, terras et maria et sidera, ...
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 53:24)
Quod itaque ait usum animae hebescere in animalibus corporis densitate, tale est Spiritus sancti gratiam suorum beneficiorum efficaciam minus habere in carnalibus, scilicet deditis voluptatibus, ut ipsam densitatem corporis carnalium illecebrarum magnitudinem intelligamus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 53:44)
Qui etiam ubi ait ipsam animam creare sibi corpora et condere, eam Creatorem rerum, et per hoc Deum astruit esse, et creatarum rerum ordinationem et praeparationem ad bona opera donorum suorum distributione, ut sibi eas dignum habitaculum efficiat.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 53:45)
Unde etiam, ut ait Augustinus in XV De Trinitate, cap. 19, quia ipse Spiritus communis est ambobus, id vocatur ipse proprie quod ambo communiter, cum videlicet tam Pater ipse quam etiam Filius Spiritus sit et sanctus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 53:50)
Nihil, inquit, incorporeum et invisibile in natura credendum est nisi Deum solum.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 54:7)
Quam quidem agitationem animae Salomon quoque in Ecclesiaste diligenter exprimens ait:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 55:1)
XI, 1), ait:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 55:10)
In quo, inquit, vivimus, movemur, et sumus (Act. XVII, 28), tam homines quam pecudes vivificat.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 57:7)
Unde Gregorius in registro ad Januarium episcopum Calaguritanum scribens ait:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 58:3)
Mirantur, inquit, quidam nobis in Christi gratia sociati, cum audiunt vel legunt Platonem, eum de Deo ista sensisse quae multum congruere veritati nostrae religionis, agnoscuntur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 58:13)
Illud autem in quo non mediocriter errasse Plato et videtur et dicitur, illud, inquam, quod animam mundi factam esse dicit, hoc est initium habuisse, et quod supra Macrobius, cum de anima mundi loqueretur, asseruit Deum et noun (gr.) ultra animam esse, quasi superiores dignitate, cum constat inter Catholicos tres personas in divinitate per omnia sibi coaequales et coaeternas sibi esse, si diligentius attendant a veritate non exorbitat, sicut postmodum ostendemus de processione Spiritus sancti dissentire.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 59:9)
Ait quippe Augustinus ibidem ad eumdem sermonem intendens:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 59:13)

SEARCH

MENU NAVIGATION