라틴어 문장 검색

Huic sententiae versabilium adulatorum refragantibus globis, inter quos erat , ad insidiandum acer et flagrans, et Eusebius praepositus cubiculi effusior ad nocendum, id occurrebat, Caesare discedente, Ursicinum in oriente perniciose relinquendum, si nullus esset qui prohiberet altiora meditaturum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 11장 2:1)
Emensis itaque longis intervallis et planis, cum Hadrianopolim introisset, urbem Haemimontanam, Uscudamam antehac appellatam, fessasque labore diebus duodecim recreans vires, comperit Thebaeas legiones in vicinis oppidis hiemantes, consortes suos misisse quosdam, eum ut remaneret promissis fidis hortaturos et firmis, cum animarentur roboris sui fiducia, abunde per stationes locatae confines, sed observante cura pervigili proximorum, nullam videndi vel audiendi quae ferebant, furari potuit facultatem.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 11장 15:1)
hominis enim salus beneficio nullo pensatur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 11장 22:3)
tenues vero, quibus exiguae vires erant ad redimendam salutem aut nullae, damnabantur abrupte.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 2장 9:3)
Qui nullo perspicaciter inquisito, sine innocentium sontiumque differentia, alios verberibus vel tormentis afflictos exsulari poena damnarunt, quosdam ad infimam trusere militiam, residuos capitalibus addixere suppliciis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 3장 2:2)
In convivio Africani, Pannoniae secundae rectoris, apud Sirmium poculis amplioribus madefacti quidam, arbitrum adesse nullum existimantes, licenter imperium praesens ut molestissimum incusabant;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 3장 7:2)
quibus alii optatam permutationem temporum adventare, veluti e praesagiis affirmabant, non nulli maiorum augurio sibi portendi, incogitabili dementia promittebant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 3장 7:3)
Inter montium celsorum amfractus, immani pulsu Rhenus exoriens, per scopulos extenditur altos, nullos advenas amnes adoptans, ut per cataractas inclinatione praecipiti funditur Nilus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 4장 2:1)
quod, ni ita agi ipse doceret aspectus, nulla vi credebatur posse discerni.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 4장 5:2)
Cum diuturna incuria Galliae caedes acerbas rapinasque et incendia, barbaris licenter grassantibus, nullo iuvante perferrent, Silvanus pedestris militiae rector, ut efficax ad haec corrigenda, principis iussu perrexit, Arbetione id maturari modis quibus poterat adigente, ut absenti aemulo quem superesse adhuc gravabatur periculosae molis onus impingeret.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 5장 2:1)
Testabatur enim id se procul dubio scire, quod siqui mitteretur externus, suopte ingenio Silvanus etiam nulla re perterrente timidior, composita forte turbabit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 5장 7:1)
Cumque nulli ad eligendum quid agi deberet, mens suppetere posset aut lingua, submissis verbis perstringebatur Ursicini mentio, ut consiliis rei bellicae praestantissimi, frustraque gravi iniuria lacessiti, et per admissionum magistrum - qui mos est honoratior - accito eodem, ingresso consistorium offertur purpura multo quam antea placidius.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 5장 18:2)
Tantumque afuit laudare industrie gesta, ut etiam quaedam scriberet de Gallicanis intercepta thesauris, quos nemo attigerat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 5장 36:1)
Constantium vero exagitabant assidui nuntii, deploratas iam Gallias indicantes, nullo renitente ad internecionem barbaris vastantibus universa;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 8장 1:2)
Nemo post haec finita reticuit, sed militares omnes horrendo fragore scuta genibus illidentes (quod est prosperitatis indicium plenum;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 8장 15:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION