라틴어 문장 검색

ipse revocato ab effusa caede equite et reliquis peditum ducit ad proximum praesidium, ratus haud magno certamine opprimi posse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 720:1)
eam oppugnare aggreditur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 751:4)
eadem aestate qua in Thessalia haec gesta sunt ..., legatus in Illyricum a consule missus opulenta duo oppida oppugnavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 2:1)
inde frumento complurium dierum sumpto iussoque apparatu oppugnandarum urbium sequi, tertio die ad Uscanam Penestianae terrae ea maxima urbs est - posuit castra, prius tamen quam vim admoveret, missis qui temptarent nunc praefectorum praesidii, nunc oppidanorum animos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 203:1)
Postquam nihil pacati referebant oppugnare est adortus et corona capere conatus est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 205:1)
Claudius acceptam in Illyrico ignominiam corrigere cupiens Phanotam, Epiri castellum, adortus oppugnare est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 234:2)
tum terra marique - et classis adpulsa ab litore stabat - simul armis, simul operibus machinisque oppugnari coepti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 108:2)
hac virium accessione animus crevit praetori, ut Cassandream oppugnaret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 132:1)
divisis partibus oppugnare adorti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 134:2)
inde Eumenes oppugnabat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 135:3)
placuit igitur utrique custodiis firmatis ne quod praesidium ex Macedonia intromitti posset, quoniam vis aperta non processisset, operibus moenia oppugnare.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 146:1)
eam quoque oppugnare adorti, ubi valida defendi manu animadverterunt, inrito incepto Demetriadem petunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 149:1)
inter haec et consul, ne segnis sederet tantum in agro hostium, M. Popilium cum quinque milibus militum ad Meliboeam urbem oppugnandam mittit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 151:1)
Perseus cum audisset simul Meliboeam a consulis exercitu oppugnari, simul classem Iolci stare, ut inde Demetriadem adgrederetur, Euphranorem quendam ex ducibus cum delectis duobus milibus Meliboeam mittit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 154:2)
singulos populum Romanum adgredi et, quod indignum sit, regum viribus reges oppugnare.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 286:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION