라틴어 문장 검색

Haec igitur duo, vocis dico moderationem et verborum conclusionem, quoad orationis severitas pati posset, a poetica ad eloquentiam traducenda duxerunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 174:2)
In quo illud est vel maximum, quod versus in oratione si efficitur coniunctione verborum, vitium est, et tamen eam coniunctionem sicuti versum numerose cadere et quadrare et perfici volumus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 175:1)
nihil est enim tam tenerum neque tam flexibile neque quod tam facile sequatur quocumque ducas quam oratio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 176:4)
ex hac haec etiam soluta variis modis multorumque generum oratio;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 177:2)
sic institutam nostram sententiam sequitur orationis genus idque ad omnem aurium voluptatem et animorum motum mutatur et vertitur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 177:6)
Sed ut in plerisque rebus incredibiliter hoc natura est ipsa fabricata, sic in oratione, ut ea, quae maximam utilitatem in se continerent, plurimum eadem haberent vel dignitatis vel saepe etiam venustatis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 178:1)
Hoc in omnibus item partibus orationis evenit, ut utilitatem ac prope necessitatem suavitas quaedam et lepos consequatur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 181:1)
Nam cum sint numeri plures, iambum et trochaeum frequentem segregat ab oratore Aristoteles, Catule, vester, qui natura tamen incurrunt ipsi in orationem sermonemque nostrum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 182:3)
Liberior est oratio et plane, ut dicitur, sic est vere soluta, non ut fugiat tamen aut erret, sed ut sine vinculis sibi ipsa moderetur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 184:3)
Namque ego illud adsentior Theophrasto, qui putat orationem, quae quidem sit polita atque facta quodam modo, non astricte, sed remissius numerosam esse oportere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 184:4)
Etenim, sicut ille suspicatur, et ex istis modis, quibus hic usitatus versus efficitur, post anapaestus, procerior quidam numerus, effloruit, inde ille licentior et divitior fluxit dithyrambus, cuius membra et pedes, ut ait idem, sunt in omni locupleti oratione diffusa;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 185:1)
et, si numerosum est in omnibus sonis atque vocibus, quod habet quasdam impressiones et quod metiri possumus intervallis aequalibus, recte genus hoc numerorum, dum modo ne continui sint, in orationis laude ponitur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 185:2)
sic enim has orationis conversiones Graeci nominant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 186:5)
'Hanc igitur' Crassus inquit 'ad legem cum exercitatione tum stilo, qui et alia et hoc maxime ornat ac limat, formanda nobis oratio est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 190:1)
efficiendum est illud modo nobis, ne fluat oratio, ne vagetur, ne insistat interius, ne excurrat longius, ut membris distinguatur, ut conversiones habeat absolutas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 190:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION