라틴어 문장 검색

ex hoc littoribus quoque moles inuehuntur congestisque in alto terris exaggerant sinus.
(세네카, Controversiae, book 2, Diues tres filios abdicauit. petit a paupere unicum filium in adoptionem. pauper dare uult; nolentem ire abdicat. 13:7)
numquid gemmas et ex alieno littore petitos lapillos et aurum uestemque nihil in matrona tecturam concupiuit?
(세네카, Controversiae, book 2, Torta a tyranno uxor, numquid de tyrannicidio sciret, perseuerauit negare. postea maritus eius tyrannum occidit. illam sterilitatis nomine dimisit intra quinquennium non parientem. ingrati actio est. 6:3)
naufragus a littore emittitur.
(세네카, Controversiae, book 7, Thema: Mortua quidam uxore ex qua duos filios habebat, duxit aliam. alterum ex adulescentibus domi parricidi damnauit; tradidit fratri puniendum: ille exarmato nauigio imposuit. delatus est adulescens ad piratas, arcipirata factus est. Postea pater peregre 4:1)
Iacebat in littore nauigium, quod etiam integrum infeliciter uexerat.
(세네카, Controversiae, book 7, Thema: Mortua quidam uxore ex qua duos filios habebat, duxit aliam. alterum ex adulescentibus domi parricidi damnauit; tradidit fratri puniendum: ille exarmato nauigio imposuit. delatus est adulescens ad piratas, arcipirata factus est. Postea pater peregre 5:1)
"Quid tam commune quam spiritus uiuis, terra mortuis, mare fluctuantibus, litus eiectis?"
(세네카, Controversiae, book 7, De moribus sit actio. Popillium parricidii reum Cicero defendit; absolutus est. proscriptum Ciceronem ab Antonio missus occidit Popillius et caput eius ad Antonium retulit. accusatur de moribus. 3:7)
Minturnensis palus exulem Marium non hausit;
(세네카, Controversiae, book 7, De moribus sit actio. Popillium parricidii reum Cicero defendit; absolutus est. proscriptum Ciceronem ab Antonio missus occidit Popillius et caput eius ad Antonium retulit. accusatur de moribus. 6:2)
At ista eodem stant loco stabuntque, paulum dumtaxat ultra aut citra mota, ut fluctus, quos aestus accedens longius extulit, recedens interiore litorum vestigio tenuit.
(세네카, 행복론, L. Annaei Senecae ad Aebutium Liberalem: de Beneficiis Liber I 64:4)
Quid in ipsis litoribus aquarum calentium exundatio ?
(세네카, 행복론, Liber IV 21:3)
Dignus quidem fuit, cui non inscriberentur illae litterae, sed insculperentur, qui hospitem suum nudo et naufrago similem in id, in quo iacuerat ipse, litus expulerat.
(세네카, 행복론, Liber IV 179:1)
Dabit tibi Philippus, quia promisit, etiam si non debet, etiam si iniuriam facturus est, etiam si scelus facturus est, etiam si uno facto praeclusurus est naufragis litora ?
(세네카, 행복론, Liber IV 181:1)
Age, si Philippus possessorem illum eorum litorum reliquisset, quae naufragio ceperat, non omnibus miseris aqua et igni interdixerat ?
(세네카, 행복론, Liber IV 182:2)
Non est, quod nimius animi Macedonas et Graecos et Caras et Persas et nationes discriptas in exercitum suspiciat, nec hoc sibi praestitisse regnum a Thraciae angulo porrectum usque ad litus incogniti maris iudicet.
(세네카, 행복론, Liber V 27:2)
Huc derige cursum, litus ama.
(세네카, 행복론, Liber VI 30:4)
Et ne illum existimes parvo esse contentum, omnia illius sunt, non sic, quemadmodum Alexandri fuerunt, cui, quamquam in litore rubri maris steterat, plus de- erat, quam qua venerat.
(세네카, 행복론, Liber VII 14:1)
Ad summam puta, cum captus esses, me pecuniam mutuatum rebus meis in securitatem creditoris oppositis navigasse hieme tam saeva per infesta latrociniis litora, emensum, quidquid periculorum adferre potest etiam pacatum mare ;
(세네카, 행복론, Liber VII 79:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION