라틴어 문장 검색

simplicem praeterea et communem et consentientem, id est, qui rebus isdem moveatur, elegi par est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 83:3)
sed maximum est in amicitia superiorem parem esse inferiori.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 88:1)
Q. vero Maximum fratrem, egregium virum omnino, sibi nequaquam parem, quod is anteibat aetate, tamquam superiorem colebat suosque omnis per se posse esse ampliores volebat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 88:4)
par est autem primum ipsum esse virum bonum, tum alterum similem sui quaerere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 104:2)
Quae cum studiose tractare coepissem, ipsa mihi tractatio litterarum salutaris fuit admonuitque, Pomponi, ut a te ipso sumerem aliquid ad me reficiendum teque remunerandum si non pari, at grato tamen munere:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 4장 1:2)
Qua re quoniam tibi ita quadrat, omnia fuisse in Themistocle paria et Corio- lano, pateram quoque a me sumas licet, praebebo etiam hostiam, ut Coriolanus sit plane alter Themistocles.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 11장 1:4)
Eloquentia quidem nescio an habuisset parem neminem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 33장 2:3)
P. Scipio, qui est in consulatu mortuus, non multum ille quidem nec saepe dicebat, sed et Latine loquendo cuivis erat par et omnis sale facetiisque superabat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 34장 1:1)
huic alii parem esse dicebant, alii anteponebant L. Crassum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 38장 2:1)
Atque haud scio an par principibus esse potuisset;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 41장 1:7)
simul illud gaudeo, quod et aequalitas vestra et pares honorum gradus et artium studiorumque quasi finitima vicinitas tantum abest ab obtrectatione et invidia, quae solet lacerare plerosque, uti ea non modo non exulcerare vestram gratiam sed etiam conciliare videatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 42장 3:3)
iam in altercando invenit parem neminem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 43장 1:7)
erant[que] ei quaedam ex his paria cum Crasso, quaedam etiam superiora;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 59장 2:2)
itaque cum iam paene evanuisset Hor - tensius et ego anno meo, sexto autem post illum consulem consul factus essem, revocare se ad industriam coepit, ne cum pares honore essemus, aliqua re superior esse viderer.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 94장 1:1)
Pari studio defendundae rei publicae convenisse video tribunos aerarios, fortissimos viros;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM QUARTA 15:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION