라틴어 문장 검색

sed philosophorum sententiis, qualis hic futurus sit, si modo aliquando fuerit, exponitur - , is igitur sive ea ratio, quae erit in eo perfecta atque absoluta, sic illi parti imperabit inferiori ut iustus parens probis filiis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 51:3)
ad philosophos me revocas, qui in aciem non saepe prodeunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 60:3)
quia, cum tantulum operae philosophiae dedissem, dolorem tamen ferre non possem, satis esset argumenti malum esse dolorem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 60:7)
plurimos autem annos in philosophia consumpsi nec ferre possum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 60:8)
sed cum audisset eum graviter esse aegrum, quod vehementer eius artus laborarent, voluisse tamen nobilissimum philosophum visere:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 61:3)
est profecto animi medicina, philosophia;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 6:1)
Quamquam de universa philosophia, quanto opere et expetenda esset et colenda, satis, ut arbitror, dictum est in Hortensio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 6:3)
Non mihi quidem soli, sed, id quod admirari saepe soleo, maioribus quoque nostris hoc ita visum intellego multis saeculis ante Socratem, a quo haec omnis, quae est de vita et de moribus, philosophia manavit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 8:6)
(omnis autem perturbationes animi morbos philosophi appellant negantque stultum quemquam his morbis vacare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 9:1)
qui est enim animus in aliquo morbo - morbos autem hos perturbatos motus, ut modo dixi, philosophi appellant - , non magis est sanus quam id corpus quod in morbo est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 10:3)
Illud quidem sic habeto, nisi sanatus animus sit, quod sine philosophia fieri non potest, finem miseriarum nullum fore.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 13:6)
ergo hoc Terentius a philosophia sumptum cum tam commode dixerit, nos, e quorum fontibus id haustum est, non et dicemus hoc melius et constantius sentiemus?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 30:11)
utrumque enim consequitur, ut et considerandis rebus humanis proprio philosophiae fruatur officio et adversis casibus triplici consolatione sanetur, primum quod posse accidere diu cogitaverit, quae cogitatio una maxime molestias omnis extenuat et diluit, deinde quod humana humane ferenda intellegit, postremo quod videt malum nullum esse nisi culpam, culpam autem nullam esse, cum id, quod ab homine non potuerit praestari, evenerit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 34:4)
diceres aliquid, et magno quidem philosopho dignum, si ea bona esse sentires, quae essent homine dignissima.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 35:6)
quodsi cui, ut ait idem, simul animus cum re concidit, a gravibus illis antiquis philosophis petenda medicina est, non ab his voluptariis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 40:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION