라틴어 문장 검색

Scriptorum autem privatum aliud est, publicum aliud:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 37장 2:7)
publicum lex senatus- consultum foedus, privatum tabulae pactum conventum stipulatio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 37장 2:8)
Deinde amplificandi causa de conservandis legibus, de periculo publicarum rerum atque privatarum cum aliis locis tum in perorando maxime graviter erit vehementerque dicendum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 38장 4:5)
Quae est enim istorum oratio tam exquisita, quae sit anteponenda bene constitutae civitati publico iure et moribus?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 5:3)
Equidem quem ad modum 'urbes magnas atque imperiosas', ut appellat Ennius, viculis et castellis praeferendas puto, sic eos, qui his urbibus consilio atque auctoritate praesunt, iis, qui omnis negotii publici expertes sint, longe duco sapientia ipsa esse anteponendos.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 5:4)
His rationibus tam certis tamque inlustribus opponuntur ab iis, qui contra disputant, primum labores, qui sint re publica defendenda sustinendi, leve sane inpedimentum vigilanti et industrio, neque solum in tantis rebus, sed etiam in mediocribus vel studiis vel officiis vel vero etiam negotiis contemnendum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 7:1)
Iam illa perfugia, quae sumunt sibi ad excusationem, quo facilius otio perfruantur, certe minime sunt audienda, cum ita dicunt, accedere ad rem publicam plerumque homines nulla re bona dignos, cum quibus comparari sordidum, confligere autem multitudine praesertim incitata miserum et periculosum sit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 14:1)
Illa autem exceptio cui probari tandem potest, quod negant sapientem suscepturum ullam rei publicae partem, extra quam si eum tempus et necessitas coegerit?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 16:1)
Non igitur potestas est ex tempore, aut cum velis, opitulandi rei publicae, quamvis ea prematur periculis, nisi eo loco sis, ut tibi id facere liceat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 16:5)
Isti enim palam dicere atque in eo multum etiam gloriari solent, se de rationibus rerum publicarum aut constituendarum aut tuendarum nihil nec didicisse umquam nec docere, earumque rerum scientiam non doctis hominibus ac sapientibus, sed in illo genere exercitatis concedendam putant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 17:2)
Quare qui convenit polliceri operam suam rei publicae tum denique, si necessitate cogantur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 17:3)
cum, quod est multo proclivius, nulla necessitate premente rem publicam regere nesciant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 17:4)
Haec pluribus a me verbis dicta sunt ob eam causam, quod his libris erat instituta et suscepta mihi de re publica disputatio;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 19:1)
quae ne frustra haberetur, dubitationem ad rem publicam adeundi in primis debui tollere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 19:2)
Eos vero septem, quos Graeci sapientis nominaverunt, omnis paene video in media re publica esse versatos.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 19:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION