라틴어 문장 검색

Numquid non pater unus omnium nostrum? Numquid non Deus unus creavit nos? Quare ergo dolum facit unusquisque nostrum cum fratre suo, violans pactum patrum nostrorum?
(불가타 성경, 말라키서, 2장10)
Nonne unitatem fecit carnis et spiritus? Et quid unitas quaerit nisi semen a Deo? Custodite ergo spiritum vestrum; et uxori adulescentiae tuae noli esse infidelis.
(불가타 성경, 말라키서, 2장15)
Si quis odio dimittit, dicit Dominus, Deus Israel, operit iniquitas vestimentum eius, dicit Dominus exercituum. Custodite spiritum vestrum et nolite esse infideles.
(불가타 성경, 말라키서, 2장16)
Et praecepit illis dicens: " Praeestote populo huic et nolite bellum committere adversum gentes, donec revertamur ".
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 5장19)
dicens: " Transeamus per terram vestram, ut eamus in terram nostram, et nemo vobis nocebit; tantum pedibus transibimus ". Et nolebant eis aperire.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 5장48)
Et res ei innotuit, et ait: " Nolite mihi ostendere facies eorum ".
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 7장3)
Et innotuit sermo Iudae quoniam cum dolo venerat ad eum, et conterritus est ab eo et amplius noluit videre faciem eius.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 7장30)
Et de malis, quae Demetrius rex fecit in eos, scripsimus ei dicentes: "Quare gravasti iugum tuum super amicos nostros, socios Iudaeos?
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 8장31)
dicens: " Tu omnino solus resistis nobis; ego autem factus sum in derisum et in opprobrium propter te; et quare tu potestatem adversum nos exerces in montibus?
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 10장70)
Noluimus ergo vobis molesti esse et ceteris sociis et amicis nostris in his proeliis;
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 12장14)
Et noluit ea accipere, sed rupit omnia, quae pactus est cum eo antea, et alienavit se ab eo.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 15장27)
eos autem, qui nollent transire ad instituta Graecorum, interficerent; erat ergo videre instantem miseriam.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 6장9)
at ille respiciens in eum dixit: " Potestatem inter homines habens, cum sis corruptibilis, facis, quod vis; noli autem putare genus nostrum a Deo esse derelictum;
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 7장16)
Post hunc ducebant sextum, et is mori incipiens ait: " Noli frustra errare; nos enim propter nosmetipsos haec patimur peccantes in Deum nostrum, et digna admiratione facta sunt in nobis:
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 7장18)
Tu autem, o sceleste et omnium hominum flagitiosissime, noli frustra extolli elatus vanis spebus, in filios caeli levata manu;
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 7장34)

SEARCH

MENU NAVIGATION