라틴어 문장 검색

quippe, cuius spes omnis in fuga sita erat, sequi cogebatur et, qui sua loca defendere nequiuerat, in alienis bellum gerere.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 54장14)
Eos omnis praeter Turpilium inter epulas obtruncant, postea milites palantis inermos, quippe in tali die ac sine imperio, aggrediuntur.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 66장11)
Sed rex, nihil iam infectum Metello credens, quippe qui omnia, arma tela, locos tempora, denique naturam ipsam ceteris imperitantem industria vicerat, cum liberis et magna parte pecuniae ex oppido noctu profugit.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 76장1)
Et illud intellego, Quirites, omnium ora in me conuersa esse, aequos bonosque fauere--quippe mea bene facta rei publicae procedunt--, nobilitatem locum invadendi quaerere.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 85장10)
quippe vera necesse est bene praedicent, falsa vita moresque mei superant.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 85장48)
parum placebat eas discere, quippe quae ad virtutem doctoribus nihil profuerant.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 85장57)
Id factum alii inopia bonorum, alii per ambitionem consulis memorabant, quod ab eo genere celebratus auctusque erat et homini potentiam quaerenti egentissimus quisque opportunissimus, cui neque sua cara, quippe quae nulla sunt, et omnia cum pretio honesta videntur.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 86장3)
Igitur consul omnibus exploratis, credo dis fretus--nam contra tantas difficultates consilio satis prouidere non poterat, quippe etiam frumenti inopia temptabatur, quia Numidae pabulo pecoris magis quam aruo student et, quodcumque natum fuerat, iussu regis in loca munita contulerant, ager autem aridus et frugum uacuos ea tempestate, nam aestatis extremum erat--, tamen pro rei copia satis prouidenter exornat.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 90장1)
timor aliquantus, sed spes amplior, quippe victoribus et aduersum eos, quos saepe vicerant.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 105장6)
Quid enim refert, quantum illi in arca, quantum in horreis iaceat, quantum pascat aut feneret, si alieno inminet, si non adquisita sed adquirenda computat ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 2 6:4)
Non est ergo prius adquirendum;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 17 7:4)
Multa possum tibi ostendere, quae adquisita acceptaque libertatem nobis extorserint;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 42 8:4)
Mihi ista adquisita, mihi laborata sunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 64 7:3)
olim iam nec perit quicquam nec adquiritur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 77 3:2)
Seneca Lucilio suo salutem Puto, inter me teque conveniet externa corpori adquiri, corpus in honorem animi coli, in animo esse partes ministras, per quas movemur alimurque, propter ipsum principale nobis datas.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 921)

SEARCH

MENU NAVIGATION