라틴어 문장 검색

Et nunc ex illo forsan grege gentibus alter iura dat Eois, alter compescit Hiberas, alter Achaemenium secludit Zeugmate Persen, hi dites Asiae populos, hi Pontica frenant, hi fora pacificis emendant fascibus, illi castra pia statione tenent:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in patrem Suum62)
non si mihi lumina mille, quae sacer alterna tantum statione tenebat Argus et haud umquam vigilabat corpore toto.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, somnus7)
non impacatis regum advigilantia somnis pila, nec alterna ferri statione gementes excubiae nec cura mero committere gemmas atque aurum violare cibis:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권43)
tacitis huc gressibus acti deveniunt peritura cohors, hostemque superbum adnixi iaculis et humi posita arma tenentes exspectant densaque nemus statione coronant.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권211)
laeditur adversum Phoebi iubar, ipsaque sedem lux timet, et durus contristat sidera fulgor, digna loco statio:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권16)
tempus tamen obvia magni fors dedit auxilii, videt alto ex aethere elusa moenia et insomni vallum statione teneri:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권32)
Nuntius exanimi suspensus pectora cursu Aepytus ad regem portae statione relicta tendit et haec trepido vix intellectus anhelat:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권105)
illam nam tempore in omni adtendunt vigiles et rex iubet ipse teneri, contractaeque vices et crebrior excubat ignis, ergo deis fratrique moras excusat et amens, ut paulum immisso cessit statio horrida somno, erumpit muris:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권167)
Bona comparat praesidia misericordia.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 077)
Malus quicumque in poena est, praesidium est bonis.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 376)
Latronibus vestigandis per universas provincias militaris statio sortitur.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 2장 8:4)
etiam a locis conventiculorum et stationum suarum Stoici, Academici?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 3장 6:4)
Quamobrem si ab initio et instructa et certis exercendorum officiorum suorum rationibus dispensata universitas constitit, vacat ex hac parte causa adlegendae humanitatis in divinitatem, quia quas illis stationes et potestates distribuistis, tam fuerunt ab initio quam et fuissent etiamsi deos istos non creassetis.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 11장 8:3)
Pars crucis est omne robur quod erecta statione defigitur.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 16장 6:4)
Porro nec tanti praesidii conpensationem cogitantes non modo non molestum vobis genus, verum etiam necessarium hostes iudicare maluistis, quia sumus plane, non generis humani tamen, sed potius erroris.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 37장 9:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION