라틴어 문장 검색

Bostonia ab Anglis deserta, eam Washingtonius copiis omnibus, magno civium gaudio, intravit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT QUARTUM.83)
Bellum, autem, anno millesime septingentesimo septuagesimo sexto ab Christo nato, apud Neo-Eboracenses longe amplissimis copiis quas vidit unquam antea terra Columbi, geri coeptum.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT QUARTUM.88)
Ob eas causas, Bostoniam vacuefacere, copiasque omnes Novi Eboraci cogere, jamdudum in Senatu Anglico statutum fuerat.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT QUINTUM.8)
namque Dux Howe, quem Novum Eboracum tendere recta oportebat, cum copiis praesidio Bostoniae subductis Halifax petivit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT QUINTUM.12)
Frater ejus, classis praefectus, cum copiis navalibus auxiliisque pedestribus ad oras Neo-Eboracenses paulo post naves appulit:
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT QUINTUM.15)
fratramque duorum copiis conjunctis, ad bellum redintegrandum parata omnia videbantur.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT QUINTUM.16)
Hae copiae tam sagaciter solerterque diversis locis insulisque disponebantur, ut hostes, quemnam locum insulamve potissimum adorirentur, ubinamve belli inferendi initium fieret, diu ambigebant.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT QUINTUM.30)
quamobrem, Augusti die vigesimo secundo, anno supra dicto, copias omnes exposuerunt:
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT QUINTUM.48)
ejusdemque mensis die vigesimo septimo, prima luce, praelium, ab Hessianis, copiis Germanicis conductitiis, commissum;
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT QUINTUM.49)
- Arnoldius copias in Canadam per deserta ducit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT SEXTUM.5)
copiae, quamvis paucae, rei militaris peritissimae erant;
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT SEXTUM.20)
Cum oppido appropinquaret, paucae Britannicae copiae, quae praesidio fuerant, in salutis spem naves petiere;
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT SEXTUM.28)
Mille hominum de exercitu Americano Cantabrigiae tunc temporis apud Novanglos considente, a Washingtonio ad Canadam pacandam missi Hicce manipulus tribuno legionis Arnoldio datus, qui copias itinere nondum tentato per deserta duxit:
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT SEXTUM.33)
at quoniam tormenta majora agere secumque afferre nequiverat, aditus, qui ad urbem ducebant, tantummodo occupare, copiasque, quas fortis Montgomery ductabat, expectare constituit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT SEXTUM.42)
Sciebat, enim, copias, quas tum ducebat, quocunque via monstraretur, summa alacritate secuturas:
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT SEXTUM.56)

SEARCH

MENU NAVIGATION