라틴어 문장 검색

neque enim diu contra dicendum est Apro, qui primum, ut opinor, nominis controversiam movit, tamquam parum proprie antiqui vocarentur, quos satis constat ante centum annos fuisse.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 25장 1:3)
maneat, quaeso, duretque gentibus, si non amor nostri, at certe odium sui, quando urgentibus imperii fatis nihil iam praestare fortuna maius potest quam hostium discordiam.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 33장 2:2)
coortae in nos Sarmatarum ac Sueborum gentes, nobilitatus cladibus mutuis Dacus, mota prope etiam Parthorum arma falsi Neronis ludibrio.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 2장6)
et intimi libertorum servorumque, corruptius quam in privata domo habiti, aulam Neronis et luxus, adulteria, matrimonia ceterasque regnorum libidines avido talium, si auderet, ut sua ostentantes, quiescenti ut aliena exprobrabant, urgentibus etiam mathematicis, dum novos motus et clarum Othoni annum observatione siderum adfirmant, genus hominum potentibus infidum, sperantibus fallax, quod in civitate nostra et vetabitur semper et retinebitur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 22장2)
Infecit ea tabes legionum quoque et auxiliorum motas iam mentis, postquam vulgatum erat labare Germanici exercitus fidem.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 26장1)
tempus in suspicionem, causa in crimen, adfectatio quietis in tumultum evaluit, et visa inter temulentos arma cupidinem sui movere.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 80장5)
igitur motae urbis curae;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 88장3)
Laeta interim Othoni principia belli, motis ad imperium eius e Dalmatia Pannoniaque exercitibus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 11장1)
Trevirorum turmae obtulere se hosti incaute, cum exciperet contra veteranus miles, simul a latere saxis urgeret apta ad iaciendum etiam paganorum manus, qui sparsi inter milites, strenui ignavique, in victoria idem audebant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 14장8)
nolle requiem, non expectare ducem, anteire signa, urgere signiferos;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 30장2)
Talia locutus, ut cuique aetas aut dignitas, comiter appellatos, irent propere neu remanendo iram victoris asperarent, iuvenes auctoritate, senes precibus movebat, placidus ore, intrepidus verbis, intempestivas suorum lacrimas coercens.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 48장1)
igitur movere et quatere, quidquid usquam aegrum foret, adgrediuntur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 86장12)
urgebatur maxime septima legio, nuper a Galba conscripta.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 22장8)
subita per Pontum arma barbarum mancipium, regiae quondam classis praefectus, moverat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 47장2)
eo properantius Alexandriam pergit, ut fractos Vitellii exercitus urbemque externae opis indigam fame urgeret.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 48장7)

SEARCH

MENU NAVIGATION