라틴어 문장 검색

nec perit in toto quicquam, mihi credite, mundo, sed variat faciemque novat, nascique vocatur incipere esse aliud, quam quod fuit ante, morique desinere illud idem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 24:2)
Quodque magis mirum est, sunt qui non corpora tantum, verum animos etiam valeant mutare liquores.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 27:1)
Nam sive est animal tellus et vivit habetque spiramenta locis flammam exhalantia multis, spirandi mutare vias, quotiensque movetur, has finire potest, illas aperire cavernas;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 29:4)
quaeque solent canis frondes intexere filis agrestes tineae (res observata colonis) ferali mutant cum papilione figuram.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 30:5)
Sunt qui, cum clauso putrefacta est spina sepulcro, mutari credant humanas angue medullas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 30:11)
haec igitur formam crescendo mutat et olim immensi caput orbis erit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 33:8)
Dissidet et variat sententia, parsque negandum non putat auxilium, multi retinere suamque non emittere opem nec numina tradere suadent:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 56:4)
sunt quoque mutatae, ter quinque volumina, formae, nuper ab exequiis carmina rapta meis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 160)
his mando dicas, inter mutata referri fortunae vultum corpora posse meae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 161)
non ego divitias avidus sine fine parandi latum mutandis mercibus aequor aro, nec peto, quas quondam petii studiosus, Athenas, oppida non Asiae, non loca visa prius, non ut Alexandri claram delatus ad urbem delicias videam, Nile iocose, tuas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 241)
fallor, an incipiunt gravidae vanescere nubes, victaque mutati frangitur unda maris?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 259)
quod nisi mutatas emiserit Aeolus auras, in loca iam nobis non adeunda ferar.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 49)
grata tua est pietas, sed carmina maior imago sunt mea, quae mando qualiacumque legas, carmina mutatas hominum dicentia formas, infelix domini quod fuga rupit opus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 75)
sic abeunt redeuntque mei variantque timores, et spem placandi dantque negantque tui.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 170)
quamvis in cineres corpus mutaverit ignis, sentiet officium maesta favilla pium.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 355)

SEARCH

MENU NAVIGATION