라틴어 문장 검색

Nam et tribunis, inquit, plebis senatus habendi ius erat, quamquam senatores non essent ante Atinium plebiscitum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Quartus Decimus, VIII 3:4)
Verba haec ex Atinia lege:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, VII 1:1)
LEGIS veteris Atiniae verba sunt:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, VII 2:1)
illud Atinia, hoc nostras dicitur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 2:3)
Atiniam ulmum Tremellius Scrofa non ferre sameram, quod est semen eius arboris, falso est opinatus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 2:4)
Itaque si fieri poterit, totum agrum genere uno Atiniae ulmi conseremus:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 4:1)
quod in Atinia ulmo fieri necesse est, quae non seritur e samera.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 9:2)
M. Atinius Thuriis cum modico praesidio praeerat, quem facile elici ad certamen temere ineundum rebantur posse, non tam militum, quos perpaucos habebat, fiducia quam iuventutis Thurinae;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 224:1)
Atinius peditum tantum agmine per exploratores comperto in aciem copias educit, et fraudis intestinae et hostium insidiarum ignarus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 226:1)
Atinius tamen cum paucis receptus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 230:3)
Atinio cum suis ad mare ac naves deducto, magis quia ipsi ob imperium in se mite ac iustum consultum volebant quam respectu Romanorum, Carthaginienses in urbem accipiunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 232:2)
C. Atinius tribunus plebis tulit ut quinque coloniae in oram maritimam deducerentur, duae ad ostia fluminum Vulturni Liternique, una Puteolos, una ad Castrum Salerni:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 376:1)
quibus in aede Bellonae senatum habentibus postulantibusque triumphum ob res prospere bello gestas C. Atinius Labeo et C. Afranius tribuni plebis ut separatim de triumpho agerent consules postularunt:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 276:2)
et forsitan obtinuisset consul, ni Q. Marcius Ralla et C. Atinius Labeo tribuni plebis se intercessuros dixissent, ni prius ipsi ad plebem tulissent vellent iuberentne cum rege Philippo pacem esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 312:1)
Claudius Nero, P. Porcius Laeca, C. Fabricius Luscinus, C. Atinius Labeo, P. Manlius.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 514:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION