라틴어 문장 검색

naturalis enim declinatio est 'Sarpedon Sarpedonis', ut 'Memnon Memnonis, Sinon Sinonis'. si autem genetivum in 'dontis' miserit, a circumflexo venit, qui est in ultima syllaba nominativi, ut Demophῶn Demophῶntis, Laocῶn Laocῶntis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1005)
item, quod rubentem auroram pudoricolorem appellavit et Memnonem nocticolorem;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, VII 7:1)
Hic, ut fertur Achillis Memnonisque congressus, Q.
(카이사르, 히스파니아 전기 25:7)
non sic intremuit Simois, cum montibus Idae nigra coloratus produceret agmina Memnon, non Ganges, cum tela procul vibrantibus Indis inmanis medium vectaret belua Porum.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:139)
Porus Alexandro, Memnon prostratus Achilli, Gildo nempe tibi.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:140)
Ceterum Germanicus aliis quoque miraculis intendit animum, quorum praecipua fuere Memnonis saxea effigies, ubi radiis solis icta est, vocalem sonum reddens, disiectasque inter et vix pervias arenas instar montium eductae pyramides certamine et opibus regum, lacusque effossa humo, superfluentis Nili receptacula;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 61장1)
Nondum enim Memnonem vita excessisse cognoverat, in quem omnes intenderat curas, satis gnarus cuncta in expedito fore, si nihil ab eo moveretur.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 1장 23:1)
At Dareus nuntiata Memnonis morte haud secus, quam par erat,
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 2장 1:1)
Ipsi Pharnabazo tradit imperium, quod antea Memnoni dederat.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 3장 1:3)
Pharnabazi quoque, cui summum imperium maritimae orae rex dederat, uxor cum filio excepta est, Mentoris filiae tres ac nobilissimi ducis Memnonis coniunx et filius, vixque ulla domus purpurati afuit tantae cladi.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 13장 15:2)
Memnonis Tithonique celebrata regia cognoscendae vetustatis avidum trahebat paene extra terminos solis.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 8장 4:2)
Prospero igitur eventu Memnonis invitati consilia cum eo miscere adgressi sunt et, postquam ille rerum laetarum initia intempestiva morte destituit, nihilo remissius agebant.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 1a장 1:8)
Inter haec Memnon ex Thracia in supplementum equitum milia, praeter eos ab Harpalo peditum VII milia adduxerat armaque XXV milibus auro et argento caelata pertulerat.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 3장 14:2)
abiunctae paulo ante comae mea fata sorores lugebant, cum se Memnonis Aethiopis unigena impellens nutantibus aera pennis obtulit Arsinoes elocridicos ales equus, isque per aetherias me tollens avolat umbras et Veneris casto conlocat in gremio.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Elegies , Poem 6624)
effigies sacri nitet aurea cercopitheci, dimidio magicae resonant ubi Memnone chordae atque vetus Thebe centum iacet obruta portis, illic aeluros, hic piscem fluminis, illic oppida tota canem venerantur, nemo Dianam, orrum et caepe nefas violare et frangere morsu;
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XV3)

SEARCH

MENU NAVIGATION