라틴어 문장 검색

qui per intervalla distincta, retinentibus singulis litteris, incidens saltuatim, heroos efficit versus, interrogationibus consonos, ad numeros et modos plene conclusos, quales leguntur Pythici vel ex oraculis editi Branchidarum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 1장 31:2)
"Nunc recordare sortis Pythicae, quae te trucis bestiae nuptiis destinatam esse clamavit:"
(아풀레이우스, 변신, 5권143)
tum legatos et dona Scydrothemidi regi (is tunc Sinopensibus imperitabat) expediri iubet praecepitque navigaturis ut Pythicum Apollinem adeant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 83장10)
continet autem in se multam eruditionem, sive ex Graecis orta tractemus, quae sunt plurima, praecipueque Aeolica ratione (cui est sermo noster simillimus) declinata, sive ex historiarum veterum notitia nomina hominum, locorum, gentium, urbium requiramus, unde bruti, Publicolae, Pythici?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 251:1)
Hoc videlicet dicit illa Pythicis oraculis ad- scripta vox :
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 60:5)
quocirca sepone tantisper Pythicas lauros Hippocrenenque et illos carminum modos tibi uni tantum penitissime familiares, qui tamen doctis, ut es ipse, personis non tam fonte quam fronte sudantur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Leoni suo salutem. 3:1)
Brutus alio ratus spectare Pythicam vocem velut si prolapsus cecidisset terram osculo contigit, scilicet quod ea communis mater omnium mortalium esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 578:1)
sed auctorem levem nec satis fidum super tanta re patres rati decrevere legatos sortesque oraculi Pythici exspectandas.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 180:2)
tum dictator auspicato egressus cum edixisset ut arma milites caperent, tuo ductu inquit, Pythice Apollo, tuoque numine instinctus pergo ad delendam urbem Veios tibique hinc decimam partem praedae voveo.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 235:2)
Romam ut nuntiatum est Veios captos, quamquam et prodigia procurata fuerant et vatum responsa et Pythicae sortes notae, et quantum humanis adiuvari consiliis potuerat res ducem M. Furium maximum imperatorum omnium legerant, tamen, quia tot annis varie ibi bellatum erat multaeque clades acceptae, velut ex insperato immensum gaudium fuit,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 260:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION