라틴어 문장 검색

Alta Suburani vincenda est semita clivi Et numquam sicco sordida saxa gradu, Vixque datur longas mulorum rumpere mandras Quaeque trahi multo marmora fune vides.
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, XXII3)
Quem cum fenestra vidit a Suburana Obscena nudum Leda, fornicem cludit Mediumque mavult basiare, quam summum;
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, LXI2)
Ergo Suburanae tironem trade magistrae.
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, LXXVIII6)
victa est noverca, ipsa heres ex parte sexta, victus Suburanus, qui exheredatus a patre singulari impudentia alieni patris bona vindicabat, non ausus sui petere.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 33 6:2)
Praeceptum est Suburano, ut vacaret finitam causam retractanti, si quid novi afferret.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 6 10:2)
' Huius nepos, iuvenis ingeniosus sed non parum callidus, cum multa dixisset assignatumque tempus implesset, 'Rogo' inquit, 'Suburane, permittas mihi unum verbum adicere.'
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 6 11:4)
"formidulosis cum latent silvis ferae dulci sopore languidae, senem, quod omnes rideant, adulterum latrent Suburanae canes nardo perunctum, quale non perfectius meae laborarint manus."
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 511)
primo lustro censa sunt civium capita CCLXX ccxii**. Libertini in quattuor tribus redacti sunt, cum antea dispersi per omnes fuissent, Esquilinam Palatinam Suburanam Collinam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XX Periocha15)

SEARCH

MENU NAVIGATION