라틴어 문장 검색

quas rex Cottius perdomitis Galliis, solus in angustiis latens, inviaque locorum asperitate confisus, lenito tandem tumore, in amicitiam principis Octaviani receptus molibus magnis exstruxit, ad vicem memorabilis muneris, compendiarias et viantibus opportunas, medias inter alias Alpes vetustas, super quibus comperta paulo postea referemus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 10장 2:5)
Et licet haec quam diximus viam media sit et compendiaria, magisque celebris, tamen etiam aliae multo antea temporibus sunt constructae diversis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 10장 8:1)
Disposuisse enim aiebat, hiemandi gratia per compendiariam viam, consummate procinctu, Tarsum Ciliciae reversurum, scripsisseque ad Memorium praesidem, ut in eadem urbe cuncta usui congrua pararentur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 2장 5:1)
via certe compendiaria, sed praecipiti, et ad naturam impervia, ad disputationes vero proclivi et accommodata.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 18:5)
Quamquam praeclare Socrates hanc viam ad gloriam proximam et quasi compendiariam dicebat esse, si quis id ageret, ut, qualis haberi vellet, talis esset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 56:1)
Pictura quoque non alium exitum fecit, postquam Aegyptiorum audacia tam magnae artis compendiariam invenit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 2:11)
104. Attamen ignorare non possumus atomicam vim, biotechnologiam, disciplinam informaticam, ipsius nostri DNA, compendiariis litteris sic appellati, cognitionem aliasque facultates quas acquisivimus, nobis formidandum imperium praebere.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 140:1)
133. Difficulter generale datur iudicium de progressionibus animantium transgeneticorum (quae OGM compendiariis litteris appellantur), plantarum animaliumve ad proposita medica vel agriculturam attinentium, quia inter se variae omnino esse possunt atque singulares postulare considerationes.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 174:1)
Ita dico, Lucili, et te in caelum compendiario voco.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 73 12:1)
Antecesserat iam compendiaria Narcissus libertus ad patronum excipiendum, et venienti nitidus, ut erat a balineo, occurrit et ait:
(세네카, APOCOLOCYNTOSIS DIVI CLAUDII 11:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION