라틴어 문장 검색

deinde quod triennio in Africa suos milites consuetudine retentos fideles sibi iam effecisset, maxima autem auxilia haberet Numidarum equitum levisque armaturae, praeterea ex fuga proelioque Pompeiano Labienus quos secum a + Brundisio + transportaverat equites Germanos Gallosque ibique postea ex hibridis libertinis servisque conscripserat, armaverat equoque uti frenato condocefecerat, praeterea regia auxilia, + elephantis CXX equitatusque innumerabilis +, deinde legiones conscriptas ex cuiusquemodi generis amplius XII milibus.
(카이사르, 아프리카 전기 19:3)
iam vero immanes et feras beluas nanciscimur venando, ut et vescamur is et exerceamur in venando ad similitudinem bellicae disciplinae et utamur domitis et condocefactis, ut elephantis, multaque ex earum corporibus remedia morbis et vulneribus eligamus, sicut ex quibusdam stirpibus et herbis, quarum utilitates longinqui temporis usu et periclitatione percepimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 161:1)
nemo est enim eorum quin bonorum animum putet esse iudicem eumque condocefaciat, ut ea, quae bona malave videantur, possit contemnere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 87:4)
Animalia condocefacta, alienorum generum coniugium nec non alii pristini usus atque universaliter probati his in considerationibus includi possunt.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 174:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION