라틴어 문장 검색

sed tua me virtus tamen et sperata voluptas suavis amicitiae quemvis efferre laborem suadet et inducit noctes vigilare serenas quaerentem dictis quibus et quo carmine demum clara tuae possim praepandere lumina menti, res quibus occultas penitus convisere possis.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 6:2)
at mater viridis saltus orbata peragrans novit humi pedibus vestigia pressa bisulcis, omnia convisens oculis loca, si queat usquam conspicere amissum fetum, completque querellis frondiferum nemus adsistens et crebra revisit ad stabulum desiderio perfixa iuvenci, nec tenerae salices atque herbae rore vigentes fluminaque ulla queunt summis labentia ripis oblectare animum subitamque avertere curam, nec vitulorum aliae species per pabula laeta derivare queunt animum curaque levare;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 9:10)
Quod superest, quoniam magni per caerula mundi qua fieri quicquid posset ratione resolvi, solis uti varios cursus lunaeque meatus noscere possemus quae vis et causa cieret, quove modo [possent] offecto lumine obire et neque opinantis tenebris obducere terras, cum quasi conivent et aperto lumine rursum omnia convisunt clara loca candida luce, nunc redeo ad mundi novitatem et mollia terrae arva, novo fetu quid primum in luminis oras tollere et incertis crerint committere ventis.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 29:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION