라틴어 문장 검색

si quis argento cupiat superinducere flavum colorem auri aut augmentum ponderis (servatis legibus materiae), aut lapidi alicui non diaphano diaphaneitatem, aut vitro tenacitatem, aut corpori alicui non vegetabili vegetationem;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 11:2)
Vitrum enim integrum et aqua simplex diaphana sunt, non alba;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 261:5)
at vitrum pulverizatum et aqua in spuma, alba, non diaphana.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 261:6)
Neque vero parum profectum est ad inveniendam formam albedinis, quod corpora duo per se diaphana, sed secundum magis et minus (aer scilicet et aqua, aut aer et vitrum), simul posita per minutas portiones exhibeant albedinem, per refractionem inaequalem radiorum lucis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 261:10)
Nimirum facile hic occurret intellectui ab hujusmodi efficientibus depravato, quod ad formam albedinis aer semper requiratur, aut quod albedo generetur tantum per corpora diaphana;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 262:2)
Quin potius apparebit (misso aere et hujusmodi) corpora omnino aequalia (secundum portiones opticas) dare diaphanum;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 262:4)
Exuit enim albedinem et induit diaphanum aqua, postquam fit integrale sine aere.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 262:10)
Itaque papyrus, quae sicca cum fuerit alba est, at madefacta (excluso aere et recepta aqua) minus alba est et magis vergit ad diaphanum, similem habet rationem cum instantiis supradictis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 263:3)
nam aliter vergit ad diaphanum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 358:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION